{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2001.htm","path":"bib/vul/ch2001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2001.htm","text":"1 Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus ejus erat cum eo, et magnificavit eum in excelsum.\n2 Pr\u00e6cepitque Salomon universo Isra\u00ebli, tribunis, et centurionibus, et ducibus, et judicibus omnis Isra\u00ebl, et principibus familiarum:\n3 et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum f\u0153deris Dei, quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine.\n4 Arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem pr\u00e6paraverat ei, et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est, in Jerusalem.\n5 Altare quoque \u00e6neum quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini: quod et requisivit Salomon, et omnis ecclesia.\n6 Ascenditque Salomon ad altare \u00e6neum, coram tabernaculo f\u0153deris Domini, et obtulit in eo mille hostias.\n7 Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus, dicens: Postula quod vis, ut dem tibi.\n8 Dixitque Salomon Deo: Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.\n9 Nunc ergo Domine Deus, impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo: tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terr\u00e6.\n10\u00a0Da mihi sapientiam et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo: quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, judicare?\n \n11 Dixit autem Deus ad Salomonem: Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vit\u00e6 plurimos: petisti autem sapientiam et scientiam, ut judicare possis populum meum super quem constitui te regem:\n12 sapientia et scientia data sunt tibi: divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui.\n13 Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Jerusalem coram tabernaculo f\u0153deris, et regnavit super Isra\u00ebl.\n14 Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum: et fecit eos esse in urbibus quadrigarum, et cum rege in Jerusalem.\n15 Pr\u00e6buitque rex argentum et aurum in Jerusalem quasi lapides, et cedros quasi sycomoros qu\u00e6 nascuntur in campestribus multitudine magna.\n16 Adducebantur autem ei equi de \u00c6gypto et de Coa a negotiatoribus regis, qui ibant et emebant pretio,\n17 quadrigam equorum sexcentis argenteis, et equum centum quinquaginta: similiter de universis regnis Heth\u00e6orum, et a regibus Syri\u00e6 emptio celebrabatur.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 1","type":"page"}
