{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2002.htm","path":"bib/vul/ch2002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2002.htm","text":"1 Decrevit autem Salomon \u00e6dificare domum nomini Domini, et palatium sibi.\n2 Et numeravit septuaginta millia virorum portantium humeris, et octoginta millia qui c\u00e6derent lapides in montibus, pr\u00e6positosque eorum tria millia sexcentos.\n3 Misit quoque ad Hiram regem Tyri, dicens: Sicut egisti cum David patre meo, et misisti ei ligna cedrina ut \u00e6dificaret sibi domum, in qua et habitavit:\n4 sic fac mecum ut \u00e6dificem domum nomini Domini Dei mei, ut consecrem eam ad adolendum incensum coram illo, et fumiganda aromata, et ad propositionem panum sempiternam, et ad holocautomata mane, et vespere, sabbatis quoque, et neomeniis, et solemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, qu\u00e6 mandata sunt Isra\u00ebli.\n5 Domus enim quam \u00e6dificare cupio, magna est: magnus est enim Deus noster super omnes deos.\n6 Quis ergo poterit pr\u00e6valere, ut \u00e6dificet ei dignam domum? si c\u00e6lum, et c\u00e6li c\u00e6lorum, capere eum nequeunt, quantus ego sum, ut possim \u00e6dificare ei domum? sed ad hoc tantum, ut adoleatur incensum coram illo.\n7 Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro, et argento, \u00e6re, et ferro, purpura, coccino, et hyacintho: et qui sciat sculpere c\u00e6laturas cum his artificibus quos mecum habeo in Jud\u00e6a, et Jerusalem, quos pr\u00e6paravit David pater meus.\n8 Sed et ligna cedrina mitte mihi, et arceuthina, et pinea de Libano: scio enim quod servi tui noverint c\u00e6dere ligna de Libano: et erunt servi mei cum servis tuis,\n9 ut parentur mihi ligna plurima. Domus enim quam cupio \u00e6dificare, magna est nimis, et inclyta.\n10\u00a0Pr\u00e6terea operariis qui c\u00e6suri sunt ligna, servis tuis, dabo in cibaria tritici coros viginti millia, et hordei coros totidem, et vini viginti millia metretas, olei quoque sata viginti millia.\n \n11 Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni: Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum.\n12 Et addidit, dicens: Benedictus Dominus Deus Isra\u00ebl, qui fecit c\u00e6lum et terram: qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem, ut \u00e6dificaret domum Domino, et palatium sibi.\n13 Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram patrem meum,\n14 filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, \u00e6re, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino: et qui scit c\u00e6lare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui.\n15 Triticum ergo, et hordeum, et oleum, et vinum, qu\u00e6 pollicitus es, domine mi, mitte servis tuis.\n16 Nos autem c\u00e6demus ligna de Libano, quot necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Joppe: tuum autem erit transferre ea in Jerusalem.\n17 Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Isra\u00ebl, post dinumerationem quam dinumeravit David pater ejus, et inventi sunt centum quinquaginta millia, et tria millia sexcenti.\n18 Fecitque ex eis septuaginta millia qui humeris onera portarent, et octoginta millia qui lapides in montibus c\u00e6derent: tria autem millia et sexcentos pr\u00e6positos operum populi.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 2","type":"page"}
