{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2003.htm","path":"bib/vul/ch2003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2003.htm","text":"1 Et c\u0153pit Salomon \u00e6dificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in area Ornan Jebus\u00e6i.\n2 C\u0153pit autem \u00e6dificare mense secundo, anno quarto regni sui.\n3 Et h\u00e6c sunt fundamenta qu\u00e6 jecit Salomon, ut \u00e6dificaret domum Dei: longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta, latitudinis cubitos viginti.\n4 Porticum vero ante frontem, qu\u00e6 tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti: porro altitudo centum viginti cubitorum erat: et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo.\n5 Domum quoque majorem texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas auri obrizi affixit per totum: sculpsitque in ea palmas, et quasi catenulas se invicem complectentes.\n6 Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo.\n7 Porro aurum erat probatissimum, de cujus laminis texit domum, et trabes ejus, et postes, et parietes, et ostia: et c\u00e6lavit cherubim in parietibus.\n8 Fecit quoque domum Sancti sanctorum: longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti: et latitudinem similiter viginti cubitorum: et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis.\n9 Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent: c\u0153nacula quoque texit auro.\n10 Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario: et texit eos auro.\n11 Al\u00e6 cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus: et altera quinque cubitos habens, alam tangeret alterius cherub.\n12 Similiter cherub alterius ala, quinque habebat cubitos, et tangebat parietem: et ala ejus altera quinque cubitorum, alam cherub alterius contingebat.\n13 Igitur al\u00e6 utriusque cherubim expans\u00e6 erant et extendebantur per cubitos viginti: ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant vers\u00e6 ad exteriorem domum.\n14 Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso: et intexuit ei cherubim.\n15 Ante fores etiam templi duas columnas, qu\u00e6 triginta et quinque cubitos habebant altitudinis: porro capita earum, quinque cubitorum.\n16 Necnon et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum: malogranata etiam centum, qu\u00e6 catenulis interposuit.\n17 Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris: eam qu\u00e6 a dextris erat, vocavit Jachin: et qu\u00e6 ad l\u00e6vam, Booz.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 3","type":"page"}
