{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2005.htm","path":"bib/vul/ch2005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2005.htm","text":"1 Intulit igitur Salomon omnia qu\u00e6 voverat David pater suus: argentum, et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei.\n2 Post qu\u00e6 congregavit majores natu Isra\u00ebl, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Isra\u00ebl in Jerusalem, ut adducerent arcam f\u0153deris Domini de civitate David, qu\u00e6 est Sion.\n3 Venerunt itaque ad regem omnes viri Isra\u00ebl in die solemni mensis septimi.\n4 Cumque venissent cuncti seniorum Isra\u00ebl, portaverunt Levit\u00e6 arcam,\n5 et intulerunt eam, et omnem paraturam tabernaculi. Porro vasa sanctuarii, qu\u00e6 erant in tabernaculo, portaverunt sacerdotes cum Levitis.\n6 Rex autem Salomon, et universus c\u0153tus Isra\u00ebl, et omnes qui fuerunt congregati ante arcam, immolabant arietes et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum.\n7 Et intulerunt sacerdotes arcam f\u0153deris Domini in locum suum, id est, ad oraculum templi, in Sancta sanctorum subter alas cherubim:\n8 ita ut cherubim expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus suis.\n9 Vectium autem quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum: si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in pr\u00e6sentem diem.\n10 Nihilque erat aliud in arca, nisi du\u00e6 tabul\u00e6 quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Isra\u00ebl egredientibus ex \u00c6gypto.\n11 Egressis autem sacerdotibus de sanctuario (omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri, sanctificati sunt: nec adhuc in illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat),\n12 tam Levit\u00e6 quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii et fratres eorum vestiti byssinis, cymbalis, et psalteriis, et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris: et cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis.\n13 Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare c\u0153pissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus: impleretur domus Dei nube,\n14 nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 5","type":"page"}
