{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2006.htm","path":"bib/vul/ch2006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2006.htm","text":"1 Tunc Salomon ait: Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine:\n2 ego autem \u00e6dificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum.\n3 Et convertit rex faciem suam, et benedixit univers\u00e6 multitudini Isra\u00ebl (nam omnis turba stabat intenta), et ait:\n4 Benedictus Dominus Deus Isra\u00ebl, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens:\n5 A die qua eduxi populum meum de terra \u00c6gypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Isra\u00ebl ut \u00e6dificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo Isra\u00ebl:\n6 sed elegi Jerusalem ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut constituerem eum super populum meum Isra\u00ebl.\n7 Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut \u00e6dificaret domum nomini Domini Dei Isra\u00ebl,\n8 dixit Dominus ad eum: Quia h\u00e6c fuit voluntas tua, ut \u00e6dificares domum nomini meo, bene quidem fecisti hujuscemodi habere voluntatem:\n9 sed non tu \u00e6dificabis domum: verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse \u00e6dificabit domum nomini meo.\n10 Complevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat: et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Isra\u00ebl, sicut locutus est Dominus: et \u00e6dificavi domum nomini Domini Dei Isra\u00ebl.\n11\u00a0Et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Isra\u00ebl.\n \n12 Stetit ergo coram altari Domini ex adverso univers\u00e6 multitudinis Isra\u00ebl, et extendit manus suas.\n13 Siquidem fecerat Salomon basim \u00e6neam, et posuerat eam in medio basilic\u00e6, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis: stetitque super eam, et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Isra\u00ebl, et palmis in c\u00e6lum levatis,\n14 ait: Domine Deus Isra\u00ebl, non est similis tui deus in c\u00e6lo et in terra: qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo:\n15 qui pr\u00e6stitisti servo tuo David patri meo qu\u00e6cumque locutus fueras ei: et qu\u00e6 ore promiseras, opere complesti, sicut et pr\u00e6sens tempus probat.\n16 Nunc ergo Domine Deus Isra\u00ebl, imple servo tuo patri meo David qu\u00e6cumque locutus es, dicens: Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Isra\u00ebl: ita tamen si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me.\n17 Et nunc Domine Deus Isra\u00ebl, firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David.\n18 Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram? si c\u00e6lum et c\u00e6li c\u00e6lorum non te capiunt, quanto magis domus ista quam \u00e6dificavi?\n19 Sed ad hoc tantum facta est, ut respicias orationem servi tui, et obsecrationem ejus, Domine Deus meus, et audias preces quas fundit famulus tuus coram te:\n20 ut aperias oculos tuos super domum istam diebus ac noctibus, super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum,\n21\u00a0et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo: et exaudias preces famuli tui, et populi tui Isra\u00ebl. Quicumque oraverit in loco isto, exaudi de habitaculo tuo, id est, de c\u00e6lis, et propitiare.\n \n22 Si peccaverit quispiam in proximum suum, et jurare contra eum paratus venerit, seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista:\n23 tu audies de c\u00e6lo, et facies judicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris justum, retribuens ei secundum justitiam suam.\n24 Si superatus fuerit populus tuus Isra\u00ebl ab inimicis (peccabunt enim tibi), et conversi egerint p\u0153nitentiam, et obsecraverint nomen tuum, et fuerint deprecati in loco isto,\n25 tu exaudies de c\u00e6lo: et propitiare peccato populi tui Isra\u00ebl, et reduc eos in terram quam dedisti eis, et patribus eorum.\n26 Si clauso c\u00e6lo pluvia non fluxerit propter peccata populi, et deprecati te fuerint in loco isto, et confessi nomini tuo, et conversi a peccatis suis, cum eos afflixeris,\n27 exaudi de c\u00e6lo, Domine, et dimitte peccata servis tuis et populi tui Isra\u00ebl, et doce eos viam bonam, per quam ingrediantur: et da pluviam terr\u00e6 quam dedisti populo tuo ad possidendum.\n28 Fames si orta fuerit in terra, et pestilentia, \u00e6rugo, et aurugo, et locusta, et bruchus: et hostes, vastatis regionibus, portas obsederint civitatis, omnisque plaga et infirmitas presserit:\n29 si quis de populo tuo Isra\u00ebl fuerit deprecatus, cognoscens plagam et infirmitatem suam, et expanderit manus suas in domo hac,\n30 tu exaudies de c\u00e6lo, de sublimi scilicet habitaculo tuo: et propitiare, et redde unicuique secundum vias suas, quas nosti eum habere in corde suo (tu enim solus nosti corda filiorum hominum):\n31 ut timeant te, et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem terr\u00e6 quam dedisti patribus nostris.\n32 Externum quoque, qui non est de populo tuo Isra\u00ebl, si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum, et propter manum tuam robustam, et brachium tuum extentum, et adoraverit in loco isto,\n33 tu exaudies de c\u00e6lo firmissimo habitaculo tuo, et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus: ut sciant omnes populi terr\u00e6 nomen tuum, et timeant te sicut populus tuus Isra\u00ebl, et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam \u00e6dificavi.\n34 Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos, adorabunt te contra viam in qua civitas h\u00e6c est, quam elegisti, et domus quam \u00e6dificavi nomini tuo,\n35\u00a0tu exaudies de c\u00e6lo preces eorum, et obsecrationem: et ulciscaris.\n \n36 Si autem peccaverint tibi (neque enim est homo qui non peccet), et iratus fueris eis, et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam, vel certe qu\u00e6 juxta est,\n37 et conversi in corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant, egerint p\u0153nitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis su\u00e6, dicentes: Peccavimus: inique fecimus, injuste egimus:\n38 et reversi fuerint ad te in toto corde suo, et in tota anima sua, in terra captivitatis su\u00e6 ad quam ducti sunt, adorabunt te contra viam terr\u00e6 su\u00e6, quam dedisti patribus eorum, et urbis quam elegisti, et domus quam \u00e6dificavi nomini tuo:\n39 tu exaudies de c\u00e6lo, hoc est, de firmo habitaculo tuo, preces eorum: et facias judicium, et dimittas populo tuo, quamvis peccatori:\n40 tu es enim Deus meus: aperiantur, qu\u00e6so, oculi tui, et aures tu\u00e6 intent\u00e6 sint ad orationem qu\u00e6 fit in loco isto.\n41 Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tu\u00e6: sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui l\u00e6tentur in bonis.\n42 Domine Deus, ne averteris faciem christi tui: memento misericordiarum David servi tui.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 6","type":"page"}
