{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2007.htm","path":"bib/vul/ch2007.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2007.htm","text":"1 Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de c\u00e6lo, et devoravit holocausta et victimas: et majestas Domini implevit domum.\n2 Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas Domini templum Domini.\n3 Sed et omnes filii Isra\u00ebl videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum: et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum, quoniam bonus, quoniam in s\u00e6culum misericordia ejus.\n4 Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino.\n5 Mactavit igitur rex Salomon hostias, boum viginti duo millia, arietum centum viginti millia: et dedicavit domum Dei rex, et universus populus.\n6 Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et Levit\u00e6 in organis carminum Domini, qu\u00e6 fecit David rex ad laudandum Dominum: Quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus, hymnos David canentes per manus suas: porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Isra\u00ebl stabat.\n7 Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini: obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum: quia altare \u00e6neum quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes.\n8 Fecit ergo Salomon solemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Isra\u00ebl cum eo, ecclesia magna valde, ab introitu Emath usque ad torrentem \u00c6gypti.\n9 Fecitque die octavo collectam, eo quod dedicasset altare septem diebus, et solemnitatem celebrasset diebus septem.\n10 Igitur in die vigesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua, l\u00e6tantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus Davidi, et Salomoni, et Isra\u00ebli populo suo.\n11\u00a0Complevitque Salomon domum Domini, et domum regis, et omnia qu\u00e6 disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini, et in domo sua, et prosperatus est.\n \n12 Apparuit autem ei Dominus nocte, et ait: Audivi orationem tuam, et elegi locum istum mihi in domum sacrificii.\n13 Si clausero c\u00e6lum, et pluvia non fluxerit, et mandavero et pr\u00e6cepero locust\u00e6 ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum:\n14 conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit p\u0153nitentiam a viis suis pessimis: et ego exaudiam de c\u00e6lo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum.\n15 Oculi quoque mei erunt aperti, et aures me\u00e6 erect\u00e6 ad orationem ejus, qui in loco isto oraverit.\n16 Elegi enim, et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.\n17 Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulaverit David pater tuus, et feceris juxta omnia qu\u00e6 pr\u00e6cepi tibi, et justitias meas judiciaque servaveris:\n18 suscitabo thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur de stirpe tua vir qui sit princeps in Isra\u00ebl.\n19 Si autem aversi fueritis, et dereliqueritis justitias meas, et pr\u00e6cepta mea qu\u00e6 proposui vobis, et abeuntes servieritis diis alienis, et adoraveritis eos,\n20 evellam vos de terra mea quam dedi vobis: et domum hanc, quam sanctificavi nomini meo, projiciam a facie mea, et tradam eam in parabolam, et in exemplum cunctis populis.\n21 Et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus, et dicent stupentes: Quare fecit Dominus sic terr\u00e6 huic, et domui huic?\n22 Respondebuntque: Quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxit eos de terra \u00c6gypti, et apprehenderunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt: idcirco venerunt super eos universa h\u00e6c mala.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 7","type":"page"}
