{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2008.htm","path":"bib/vul/ch2008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2008.htm","text":"1 Expletis autem viginti annis postquam \u00e6dificavit Salomon domum Domini et domum suam,\n2 civitates quas dederat Hiram Salomoni, \u00e6dificavit, et habitare ibi fecit filios Isra\u00ebl.\n3 Abiit quoque in Emath Suba, et obtinuit eam.\n4 Et \u00e6dificavit Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas \u00e6dificavit in Emath.\n5 Exstruxitque Bethoron superiorem, et Bethoron inferiorem, civitates muratas habentes portas et vectes et seras:\n6 Balaath etiam et omnes urbes firmissimas qu\u00e6 fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. Omnia qu\u00e6cumque voluit Salomon atque disposuit, \u00e6dificavit in Jerusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis su\u00e6.\n7 Omnem populum qui derelictus fuerat de Heth\u00e6is, et Amorrh\u00e6is, et Pherez\u00e6is, et Hev\u00e6is, et Jebus\u00e6is, qui non erant de stirpe Isra\u00ebl,\n8 de filiis eorum, et de posteris, quos non interfecerant filii Isra\u00ebl, subjugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc.\n9 Porro de filiis Isra\u00ebl non posuit ut servirent operibus regis: ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi, et principes quadrigarum et equitum ejus.\n10 Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum.\n11 Filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam \u00e6dificaverat ei. Dixit enim rex: Non habitabit uxor mea in domo David regis Isra\u00ebl, eo quod sanctificata sit: quia ingressa est in eam arca Domini.\n12 Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum,\n13 ut per singulos dies offerretur in eo juxta pr\u00e6ceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in solemnitate azymorum, et in solemnitatem hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum.\n14 Et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei, et janitores in divisionibus suis per portam et portam: sic enim pr\u00e6ceperat David homo Dei.\n15 Nec pr\u00e6tergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levit\u00e6, ex omnibus qu\u00e6 pr\u00e6ceperat, et in custodiis thesaurorum.\n16 Omnes impensas pr\u00e6paratas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam.\n17 Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram maris Rubri, qu\u00e6 est in terra Edom.\n18 Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 8","type":"page"}
