{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2009.htm","path":"bib/vul/ch2009.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2009.htm","text":"1 Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in \u00e6nigmatibus in Jerusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei qu\u00e6cumque erant in corde suo.\n2 Et exposuit ei Salomon omnia qu\u00e6 proposuerat: nec quidquam fuit, quod non perspicuum ei fecerit.\n3 Qu\u00e6 postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis, et domum quam \u00e6dificaverat,\n4 necnon et cibaria mens\u00e6 ejus, et habitacula servorum, et officia ministrorum ejus, et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum, et victimas quas immolabat in domo Domini: non erat pr\u00e6 stupore ultra in ea spiritus.\n5 Dixitque ad regem: Verus est sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua.\n6 Non credebam narrantibus donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapienti\u00e6 tu\u00e6 mihi fuisse narratam: vicisti famam virtutibus tuis.\n7 Beati viri tui, et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam.\n8 Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Isra\u00ebl, et vult servare eum in \u00e6ternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam.\n9\u00a0Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas: non fuerunt aromata talia, ut h\u00e6c qu\u00e6 dedit regina Saba regi Salomoni.\n \n10 Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, et ligna thyina, et gemmas pretiosissimas:\n11 de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque, et psalteria cantoribus: numquam visa sunt in terra Juda ligna talia.\n12 Rex autem Salomon dedit regin\u00e6 Saba cuncta qu\u00e6 voluit, et qu\u00e6 postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum: qu\u00e6 reversa abiit in terram suam cum servis suis.\n13 Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per singulos annos, sexcenta sexaginta sex talenta auri,\n14 excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabi\u00e6, et satrap\u00e6 terrarum, qui comportabant aurum et argentum Salomoni.\n15 Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in singulis hastis expendebantur:\n16 trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus tegebantur singula scuta: posuitque ea rex in armentario, quod erat consitum nemore.\n17 Fecit quoque rex solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo.\n18 Sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes juxta brachiola,\n19 sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte: non fuit tale solium in universis regnis.\n20 Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo. Argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur.\n21 Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus: et deferebant inde aurum, et argentum, et ebur, et simias, et pavos.\n22 Magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terr\u00e6 pr\u00e6 divitiis et gloria.\n23 Omnesque reges terrarum desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde ejus:\n24 et deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, et vestes, et arma, et aromata, equos, et mulos, per singulos annos.\n25 Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis, et curruum equitumque duodecim millia: constituitque eos in urbibus quadrigarum, et ubi erat rex in Jerusalem.\n26 Exercuit etiam potestatem super cunctos reges a flumine Euphrate usque ad terram Philisthinorum, et usque ad terminos \u00c6gypti.\n27 Tantamque copiam pr\u00e6buit argenti in Jerusalem quasi lapidum: et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum qu\u00e6 gignuntur in campestribus.\n28\u00a0Adducebantur autem ei equi de \u00c6gypto, cunctisque regionibus.\n \n29 Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophet\u00e6, et in libris Ahi\u00e6 Silonitis, in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam filium Nabat.\n30 Regnavit autem Salomon in Jerusalem super omnem Isra\u00ebl quadraginta annis.\n31 Dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Roboam filius ejus pro eo.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 9","type":"page"}
