{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2010.htm","path":"bib/vul/ch2010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2010.htm","text":"1 Profectus est autem Roboam in Sichem: illuc enim cunctus Isra\u00ebl convenerat ut constituerent eum regem.\n2 Quod cum audisset Jeroboam filius Nabat, qui erat in \u00c6gypto (fugerat quippe illuc ante Salomonem), statim reversus est.\n3 Vocaveruntque eum, et venit cum universo Isra\u00ebl: et locuti sunt ad Roboam, dicentes:\n4 Pater tuus durissimo jugo nos pressit: tu leviora impera patre tuo, qui nobis imposuit gravem servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi.\n5 Qui ait: Post tres dies revertimini ad me. Cumque abiisset populus,\n6 iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre ejus Salomone dum adhuc viveret, dicens: Quid datis consilii ut respondeam populo?\n7 Qui dixerunt ei: Si placueris populo huic, et leniveris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore.\n8 At ille reliquit consilium senum, et cum juvenibus tractare c\u0153pit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius.\n9 Dixitque ad eos: Quid vobis videtur? vel respondere quid debeo populo huic, qui dixit mihi: Subleva jugum quod imposuit nobis pater tuus?\n10 At illi responderunt ut juvenes, et nutriti cum eo in deliciis, atque dixerunt: Sic loqueris populo qui dixit tibi: Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu subleva: et sic respondebis ei: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei.\n11 Pater meus imposuit vobis grave jugum, et ego majus pondus apponam; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero c\u00e6dam vos scorpionibus.\n12 Venit ergo Jeroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut pr\u00e6ceperat eis.\n13 Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum:\n14 locutusque est juxta juvenum voluntatem: Pater meus grave vobis imposuit jugum, quod ego gravius faciam; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero c\u00e6dam vos scorpionibus.\n15 Et non acquievit populi precibus: erat enim voluntatis Dei ut compleretur sermo ejus quem locutus fuerat per manum Ahi\u00e6 Silonitis ad Jeroboam filium Nabat.\n16 Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum: Non est nobis pars in David, neque h\u00e6reditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua, Isra\u00ebl; tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Isra\u00ebl in tabernacula sua.\n17 Super filios autem Isra\u00ebl qui habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam.\n18 Misitque rex Roboam Aduram, qui pr\u00e6erat tributis, et lapidaverunt eum filii Isra\u00ebl, et mortuus est: porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Jerusalem.\n19 Recessitque Isra\u00ebl a domo David, usque ad diem hanc.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 10","type":"page"}
