{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2011.htm","path":"bib/vul/ch2011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2011.htm","text":"1 Venit autem Roboam in Jerusalem, et convocavit universam domum Juda et Benjamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Isra\u00ebl, et converteret ad se regnum suum.\n2 Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens:\n3 Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad universum Isra\u00ebl, qui est in Juda et Benjamin:\n4\u00a0H\u00e6c dicit Dominus: Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros: revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt, nec perrexerunt contra Jeroboam.\n \n5 Habitavit autem Roboam in Jerusalem, et \u00e6dificavit civitates muratas in Juda.\n6 Exstruxitque Bethlehem, et Etam, et Thecue,\n7 Bethsur quoque, et Socho, et Odollam,\n8 necnon et Geth, et Maresa, et Ziph,\n9 sed et Aduram, et Lachis, et Azeca,\n10 Saraa quoque, et Ajalon, et Hebron, qu\u00e6 erant in Juda et Benjamin, civitates munitissimas.\n11 Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes, ciborumque horrea, hoc est, olei, et vini.\n12\u00a0Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum, firmavitque eas summa diligentia, et imperavit super Judam et Benjamin.\n \n13 Sacerdotes autem et Levit\u00e6 qui erant in universo Isra\u00ebl, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis,\n14 relinquentes suburbana et possessiones suas, et transeuntes ad Judam et Jerusalem: eo quod abjecisset eos Jeroboam et posteri ejus, ne sacerdotio Domini fungerentur.\n15 Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et d\u00e6moniorum, vitulorumque quos fecerat.\n16 Sed et de cunctis tribubus Isra\u00ebl, quicumque dederant cor suum ut qu\u00e6rerent Dominum Deum Isra\u00ebl, venerunt in Jerusalem ad immolandum victimas suas coram Domino Deo patrum suorum.\n17\u00a0Et roboraverunt regnum Juda, et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos: ambulaverunt enim in viis David et Salomonis, annis tantum tribus.\n \n18 Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Jerimoth filii David: Abihail quoque filiam Eliab filii Isai,\n19 qu\u00e6 peperit ei filios Jehus, et Somoriam, et Zoom.\n20 Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, qu\u00e6 peperit ei Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith.\n21 Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas: nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta: et genuit viginti octo filios, et sexaginta filias.\n22 Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super omnes fratres suos: ipsum enim regem facere cogitabat,\n23 quia sapientior fuit, et potentior super omnes filios ejus, et in cunctis finibus Juda et Benjamin, et in universis civitatibus muratis: pr\u00e6buitque eis escas plurimas, et multas petivit uxores.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 11","type":"page"}
