{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2012.htm","path":"bib/vul/ch2012.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2012.htm","text":"1 Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini, et omnis Isra\u00ebl cum eo.\n2 Anno autem quinto regni Roboam, ascendit Sesac rex \u00c6gypti in Jerusalem (quia peccaverant Domino)\n3 cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum: nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex \u00c6gypto, Libyes scilicet, et Troglodyt\u00e6, et \u00c6thiopes.\n4 Cepitque civitates munitissimas in Juda, et venit usque in Jerusalem.\n5 Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam, et principes Juda qui congregati fuerant in Jerusalem, fugientes Sesac: dixitque ad eos: H\u00e6c dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac.\n6 Consternatique principes Isra\u00ebl et rex, dixerunt: Justus est Dominus.\n7 Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam, dicens: Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac.\n8 Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis me\u00e6, et servitutis regni terrarum.\n9 Recessit itaque Sesac rex \u00c6gypti ab Jerusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis: omniaque secum tulit, et clypeos aureos quos fecerat Salomon:\n10 pro quibus fecit rex \u00e6neos, et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii.\n11 Cumque introiret rex domum Domini, veniebant scutarii et tollebant eos, iterumque referebant eos ad armamentarium suum.\n12 Verumtamen quia humiliati sunt, aversa est ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus: siquidem et in Juda inventa sunt opera bona.\n13 Confortatus est ergo rex Roboam in Jerusalem, atque regnavit: quadraginta autem et unius anni erat cum regnare c\u0153pisset, et decem et septem annis regnavit in Jerusalem, urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi, de cunctis tribubus Isra\u00ebl: nomen autem matris ejus Naama Ammanitis.\n14\u00a0Fecit autem malum, et non pr\u00e6paravit cor suum ut qu\u00e6reret Dominum.\n \n15 Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semei\u00e6 prophet\u00e6, et Addo videntis, et diligenter exposita: pugnaveruntque adversum se Roboam et Jeroboam cunctis diebus.\n16 Et dormivit Roboam cum patribus suis, sepultusque est in civitate David: et regnavit Abia filius ejus pro eo.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 12","type":"page"}
