{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2014.htm","path":"bib/vul/ch2014.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2014.htm","text":"1 Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit terra annis decem.\n2 Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa.\n3 Et confregit statuas, lucosque succidit:\n4 et pr\u00e6cepit Jud\u00e6 ut qu\u00e6reret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem, et universa mandata:\n5 et abstulit de cunctis urbibus Juda aras et fana, et regnavit in pace.\n6 \u00c6dificavit quoque urbes munitas in Juda, quia quietus erat, et nulla temporibus ejus bella surrexerant, pacem Domino largiente.\n7 Dixit autem Jud\u00e6: \u00c6dificemus civitates istas, et vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta sunt omnia, eo quod qu\u00e6sierimus Dominum Deum patrum nostrorum, et dederit nobis pacem per gyrum. \u00c6dificaverunt igitur, et nullum in exstruendo impedimentum fuit.\n8\u00a0Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Juda trecenta millia, de Benjamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta millia: omnes isti viri fortissimi.\n \n9 Egressus est autem contra eos Zara \u00c6thiops cum exercitu suo, decies centena millia, et curribus trecentis: et venit usque Maresa.\n10 Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata, qu\u00e6 est juxta Maresa:\n11 et invocavit Dominum Deum, et ait: Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus. Adjuva nos, Domine Deus noster: in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es: non pr\u00e6valeat contra te homo.\n12 Exterruit itaque Dominus \u00c6thiopes coram Asa et Juda: fugeruntque \u00c6thiopes.\n13 Et persecutus est eos Asa, et populus qui cum eo erat, usque Gerara: et ruerunt \u00c6thiopes usque ad internecionem, quia Domino c\u00e6dente contriti sunt, et exercitu illius pr\u00e6liante. Tulerunt ergo spolia multa,\n14 et percusserunt civitates omnes per circuitum Gerar\u00e6: grandis quippe cunctos terror invaserat: et diripuerunt urbes, et multam pr\u00e6dam asportaverunt.\n15 Sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem, et camelorum: reversique sunt in Jerusalem.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 14","type":"page"}
