{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2015.htm","path":"bib/vul/ch2015.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2015.htm","text":"1 Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei,\n2 egressus est in occursum Asa, et dixit ei: Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin: Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si qu\u00e6sieritis eum, invenietis: si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.\n3 Transibant autem multi dies in Isra\u00ebl absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege.\n4 Cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Isra\u00ebl, et qu\u00e6sierint eum, reperient eum.\n5 In tempore illo, non erit pax egredienti et ingredienti, sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum:\n6 pugnavit enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia.\n7 Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestr\u00e6: erit enim merces operi vestro.\n8 Quod cum audisset Asa, verba scilicet, et prophetiam Azari\u00e6 filii Oded prophet\u00e6, confortatus est, et abstulit idola de omni terra Juda et de Benjamin, et ex urbibus quas ceperat, montis Ephraim: et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini.\n9 Congregavitque universum Judam et Benjamin, et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon: plures enim ad eum confugerant ex Isra\u00ebl, videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo.\n10 Cumque venissent in Jerusalem mense tertio, anno decimoquinto regni Asa,\n11 immolaverunt Domino in die illa de manubiis et pr\u00e6da quam adduxerant, boves septingentos, et arietes septem millia.\n12 Et intravit ex more ad corroborandum f\u0153dus ut qu\u00e6rerent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua.\n13 Si quis autem, inquit, non qu\u00e6sierit Dominum Deum Isra\u00ebl, moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.\n14 Juraveruntque Domino voce magna in jubilo, et in clangore tub\u00e6, et in sonitu buccinarum,\n15 omnes qui erant in Juda, cum execratione: in omni enim corde suo juraverunt, et in tota voluntate qu\u00e6sierunt eum, et invenerunt: pr\u00e6stititque eis Dominus requiem per circuitum.\n16 Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi: quod omne contrivit, et in frustra comminuens combussit in torrente Cedron.\n17 Excelsa autem derelicta sunt in Isra\u00ebl: attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus,\n18 eaque qu\u00e6 voverat pater suus, et ipse, intulit in domum Domini, argentum, et aurum, vasorumque diversam supellectilem.\n19 Bellum vero non fuit usque ad trigesimum quintum annum regni Asa.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 15","type":"page"}
