{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2016.htm","path":"bib/vul/ch2016.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2016.htm","text":"1 Anno autem trigesimo sexto regni ejus, ascendit Baasa rex Isra\u00ebl in Judam, et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa.\n2 Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini, et de thesauris regis, misitque ad Benadad regem Syri\u00e6, qui habitabat in Damasco, dicens:\n3 F\u0153dus inter me et te est; pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam: quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut rupto f\u0153dere quod habes cum Baasa rege Isra\u00ebl, facias eum a me recedere.\n4 Quo comperto, Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Isra\u00ebl: qui percusserunt Ahion, et Dan, et Abelmaim, et universas urbes Nephthali muratas.\n5 Quod cum audisset Baasa, desiit \u00e6dificare Rama, et intermisit opus suum.\n6 Porro Asa rex assumpsit universum Judam, et tulerunt lapides de Rama, et ligna qu\u00e6 \u00e6dificationi pr\u00e6paraverat Baasa, \u00e6dificavitque ex eis Gabaa et Maspha.\n7 In tempore illo venit Hanani propheta ad Asa regem Juda, et dixit ei: Quia habuisti fiduciam in rege Syri\u00e6, et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syri\u00e6 regis exercitus de manu tua.\n8 Nonne \u00c6thiopes et Libyes multo plures erant quadrigis, et equitibus, et multitudine nimia, quos cum Domino credidisses, tradidit in manu tua?\n9 Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et pr\u00e6bent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex pr\u00e6senti tempore adversum te bella consurgent.\n10\u00a0Iratusque Asa adversus videntem, jussit eum mitti in nervum: valde quippe super hoc fuerat indignatus: et interfecit de populo in tempore illo plurimos.\n \n11 Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Juda et Isra\u00ebl.\n12 \u00c6grotavit etiam Asa anno trigesimo nono regni sui, dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitate sua qu\u00e6sivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est.\n13 Dormivitque cum patribus suis, et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui.\n14 Et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David: posueruntque eum super lectum suum plenum aromatibus et unguentibus meretriciis, qu\u00e6 erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eum ambitione nimia.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 16","type":"page"}
