{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2017.htm","path":"bib/vul/ch2017.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2017.htm","text":"1 Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Isra\u00ebl.\n2 Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda qu\u00e6 erant vallat\u00e6 muris. Pr\u00e6sidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus.\n3 Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis: et non speravit in Baalim,\n4 sed in Deo patris sui: et perrexit in pr\u00e6ceptis illius, et non juxta peccata Isra\u00ebl.\n5 Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat: fact\u00e6que sunt ei infinit\u00e6 diviti\u00e6, et multa gloria.\n6 Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit.\n7 Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathana\u00ebl, et Mich\u00e6am, ut docerent in civitatibus Juda:\n8 et cum eis Levitas Semeiam, et Nathaniam, et Zabadiam, Asa\u00ebl quoque, et Semiramoth, et Jonathan, Adoniamque et Thobiam, et Thobadoniam Levitas, et cum eis Elisama, et Joran sacerdotes:\n9 docebantque populum in Juda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum.\n10 Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum qu\u00e6 erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat.\n11 Sed et Philisth\u00e6i Josaphat munera deferebant, et vectigal argenti: Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem.\n12 Crevit ergo Josaphat, et magnificatus est usque in sublime: atque \u00e6dificavit in Juda domos ad instar turrium, urbesque muratas.\n13 Et multa opera paravit in urbibus Juda: viri quoque bellatores et robusti erant in Jerusalem,\n14 quorum iste numerus per domos atque familias singulorum: in Juda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia.\n15 Post hunc Johanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia.\n16 Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium.\n17 Hunc sequebatur robustus ad pr\u00e6lia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia.\n18 Post istum etiam Jozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum.\n19 Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis in universo Juda.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 17","type":"page"}
