{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2018.htm","path":"bib/vul/ch2018.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2018.htm","text":"1 Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab.\n2 Descenditque post annos ad eum in Samariam: ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat cum eo: persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad.\n3 Dixitque Achab rex Isra\u00ebl ad Josaphat regem Juda: Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit: Ut ego, et tu: sicut populus tuus, sic et populus meus: tecumque erimus in bello.\n4 Dixitque Josaphat ad regem Isra\u00ebl: Consule, obsecro, impr\u00e6sentiarum sermonem Domini.\n5 Congregavit igitur rex Isra\u00ebl prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos: In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere? At illi: Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis.\n6 Dixitque Josaphat: Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus?\n7 Et ait rex Isra\u00ebl ad Josaphat: Est vir unus a quo possumus qu\u00e6rere Domini voluntatem: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore: est autem Mich\u00e6as filius Jemla. Dixitque Josaphat: Ne loquaris, rex, hoc modo.\n8\u00a0Vocavit ergo rex Isra\u00ebl unum de eunuchis, et dixit ei: Voca cito Mich\u00e6am filium Jemla.\n \n9 Porro rex Isra\u00ebl, et Josaphat rex Juda, uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio: sedebant autem in area juxta portam Samari\u00e6, omnesque prophet\u00e6 vaticinabantur coram eis.\n10 Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea, et ait: H\u00e6c dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec conteras eam.\n11 Omnesque prophet\u00e6 similiter prophetabant, atque dicebant: Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis.\n12 Nuntius autem qui ierat ad vocandum Mich\u00e6am, ait illi: En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant: qu\u00e6so ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera.\n13 Cui respondit Mich\u00e6as: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar.\n14 Venit ergo ad regem. Cui rex ait: Mich\u00e6a, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Cui ille respondit: Ascendite: cuncta enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras.\n15 Dixitque rex: Iterum atque iterum te adjuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in nomine Domini.\n16\u00a0At ille ait: Vidi universum Isra\u00ebl dispersum in montibus, sicut oves absque pastore: et dixit Dominus: Non habent isti dominos: revertatur unusquisque in domum suam in pace.\n \n17 Et ait rex Isra\u00ebl ad Josaphat: Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea qu\u00e6 mala sunt?\n18 At ille: Idcirco, ait, audite verbum Domini: vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum c\u00e6li assistentem ei a dextris et a sinistris.\n19 Et dixit Dominus: Quis decipiet Achab regem Isra\u00ebl ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio,\n20 processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam eum. Cui Dominus: In quo, inquit, decipies?\n21 At ille respondit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus: Decipies, et pr\u00e6valebis: egredere, et fac ita.\n22 Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala.\n23 Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Mich\u00e6\u00e6 maxillam, et ait: Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi?\n24 Dixitque Mich\u00e6as: Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris.\n25 Pr\u00e6cepit autem rex Isra\u00ebl, dicens: Tollite Mich\u00e6am, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Joas filium Amelech.\n26 Et dicetis: H\u00e6c dicit rex: Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aqu\u00e6 pauxillum, donec revertar in pace.\n27\u00a0Dixitque Mich\u00e6as: Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait: Audite, omnes populi.\n \n28 Igitur ascenderunt rex Isra\u00ebl et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad.\n29 Dixitque rex Isra\u00ebl ad Josaphat: Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam: tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Isra\u00ebl habitu, venit ad bellum.\n30 Rex autem Syri\u00e6 pr\u00e6ceperat ducibus equitatus sui, dicens: Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Isra\u00ebl.\n31 Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt: Rex Isra\u00ebl est iste. Et circumdederunt eum dimicantes: at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo.\n32 Cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Isra\u00ebl, reliquerunt eum.\n33 Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret, et percuteret regem Isra\u00ebl inter cervicem et scapulas. At ille aurig\u00e6 suo ait: Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum.\n34 Et finita est pugna in die illo: porro rex Isra\u00ebl stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam, et mortuus est occidente sole.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 18","type":"page"}
