{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2021.htm","path":"bib/vul/ch2021.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2021.htm","text":"1 Dormivit autem Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David: regnavitque Joram filius ejus pro eo.\n2 Qui habuit fratres filios Josaphat, Azariam, et Jahiel, et Zachariam, et Azariam, et Micha\u00ebl, et Saphatiam: omnes hi filii Josaphat regis Juda.\n3 Deditque eis pater suus multa munera argenti et auri, et pensitationes, cum civitatibus munitissimis in Juda: regnum autem tradidit Joram, eo quod esset primogenitus.\n4 Surrexit ergo Joram super regnum patris sui: cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio, et quosdam de principibus Isra\u00ebl.\n5 Triginta duorum annorum erat Joram cum regnare c\u0153pisset, et octo annis regnavit in Jerusalem.\n6 Ambulavitque in viis regum Isra\u00ebl, sicut egerat domus Achab: filia quippe Achab erat uxor ejus: et fecit malum in conspectu Domini.\n7 Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo: et quia promiserat ut daret ei lucernam, et filiis ejus omni tempore.\n8 In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Jud\u00e6, et constituit sibi regem.\n9 Cumque transisset Joram cum principibus suis, et cuncto equitatu qui erat secum, surrexit nocte, et percussit Edom, qui se circumdederat, et omnes duces equitatus ejus.\n10 Attamen rebellavit Edom, ne esset sub ditione Juda usque ad hanc diem: eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius. Dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum:\n11\u00a0insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Juda, et fornicari fecit habitatores Jerusalem, et pr\u00e6varicari Judam.\n \n12 Allat\u00e6 sunt autem ei litter\u00e6 ab Elia propheta, in quibus scriptum erat: H\u00e6c dicit Dominus Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in viis Josaphat patris tui, et in viis Asa regis Juda,\n13 sed incessisti per iter regum Isra\u00ebl, et fornicari fecisti Judam et habitatores Jerusalem, imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos, domum patris tui, meliores te, occidisti:\n14 ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo, et filiis, et uxoribus tuis, universaque substantia tua.\n15 Tu autem \u00e6grotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies.\n16 Suscitavit ergo Dominus contra Joram spiritum Philisthinorum, et Arabum qui confines sunt \u00c6thiopibus:\n17 et ascenderunt in terram Juda, et vastaverunt eam, diripueruntque cunctam substantiam qu\u00e6 inventa est in domo regis, insuper et filios ejus, et uxores: nec remansit ei filius, nisi Joachaz, qui minimus natu erat.\n18 Et super h\u00e6c omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili.\n19 Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus: et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter, et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus secundum morem combustionis exequias, sicut fecerat majoribus ejus.\n20 Triginta duorum annorum fuit cum regnare c\u0153pisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. Ambulavitque non recte, et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulchro regum.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 21","type":"page"}
