{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2023.htm","path":"bib/vul/ch2023.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2023.htm","text":"1 Anno autem septimo, confortatus Jojada, assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Jeroham, et Ismahel filium Johanan, Azariam quoque filium Obed, et Maasiam filium Adai\u00e6, et Elisaphat filium Zechri: et iniit cum eis f\u0153dus.\n2 Qui circumeuntes Judam, congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Juda, et principes familiarum Isra\u00ebl, veneruntque in Jerusalem.\n3 Iniit ergo omnis multitudo pactum in domo Dei cum rege, dixitque ad eos Jojada: Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David.\n4 Iste est ergo sermo quem facietis:\n5 tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum, sacerdotum, et Levitarum, et janitorum erit in portis: tertia vero pars ad domum regis: et tertia ad portam qu\u00e6 appellatur Fundamenti: omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini.\n6 Nec quispiam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes, et qui ministrant de Levitis: ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt: et omne reliquum vulgus observet custodias Domini.\n7\u00a0Levit\u00e6 autem circumdent regem, habentes singuli arma sua (et siquis alius ingressus fuerit templum, interficiatur), sintque cum rege et intrante et egrediente.\n \n8 Fecerunt ergo Levit\u00e6, et universus Juda, juxta omnia qu\u00e6 pr\u00e6ceperat Jojada pontifex: et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati, cum his qui impleverant sabbatum et egressuri erant: siquidem Jojada pontifex non dimiserat abire turmas qu\u00e6 sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant.\n9 Deditque Jojada sacerdos centurionibus lanceas, clypeosque et peltas regis David, quas consecraverat in domo Domini.\n10 Constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra, usque ad partem templi sinistram, coram altari et templo, per circuitum regis.\n11 Et eduxerunt filium regis, et imposuerunt ei diadema et testimonium, dederuntque in manu ejus tenendam legem, et constituerunt eum regem: unxit quoque illum Jojada pontifex, et filii ejus: imprecatique sunt ei, atque dixerunt: Vivat rex.\n12 Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini.\n13 Cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu, et principes, turmasque circa eum, omnemque populum terr\u00e6 gaudentem, atque clangentem tubis, et diversi generis organis concinentem, vocemque laudantium, scidit vestimenta sua, et ait: Insidi\u00e6, insidi\u00e6.\n14 Egressus autem Jojada pontifex ad centuriones et principes exercitus, dixit eis: Educite illam extra septa templi, et interficiatur foris gladio. Pr\u00e6cepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini,\n15\u00a0et imposuerunt cervicibus ejus manus: cumque intrasset portam equorum domus regis, interfecerunt eam ibi.\n \n16 Pepigit autem Jojada f\u0153dus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini.\n17 Itaque ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxerunt eam, et altaria ac simulacra illius confregerunt: Mathan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras.\n18 Constituit autem Jojada pr\u00e6positos in domo Domini sub manibus sacerdotum et Levitarum quos distribuit David in domo Domini, ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis, juxta dispositionem David.\n19 Constituit quoque janitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re.\n20 Assumpsitque centuriones, et fortissimos viros, ac principes populi, et omne vulgus terr\u00e6, et fecerunt descendere regem de domo Domini, et introire per medium port\u00e6 superioris in domum regis, et collocaverunt eum in solio regali.\n21 L\u00e6tatusque est omnis populus terr\u00e6, et urbs quievit: porro Athalia interfecta est gladio.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 23","type":"page"}
