{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2024.htm","path":"bib/vul/ch2024.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2024.htm","text":"1 Septem annorum erat Joas cum regnare c\u0153pisset, et quadraginta annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Sebia de Bersabee.\n2 Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Jojad\u00e6 sacerdotis.\n3\u00a0Accepit autem ei Jojada uxores duas, e quibus genuit filios et filias.\n \n4 Post qu\u00e6 placuit Joas ut instauraret domum Domini.\n5 Congregavitque sacerdotes et Levitas, et dixit eis: Egredimini ad civitates Juda, et colligite de universo Isra\u00ebl pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri per singulos annos, festinatoque hoc facite. Porro Levit\u00e6 egere negligentius.\n6 Vocavitque rex Jojadam principem, et dixit ei: Quare tibi non fuit cur\u00e6, ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam qu\u00e6 constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Isra\u00ebl in tabernaculum testimonii?\n7 Athalia enim impiissima, et filii ejus, destruxerunt domum Dei, et de universis qu\u00e6 sanctificata fuerant in templo Domini, ornaverunt fanum Baalim.\n8 Pr\u00e6cepit ergo rex, et fecerunt arcam: posueruntque eam juxta portam domus Domini forinsecus.\n9 Et pr\u00e6dicatum est in Juda et Jerusalem ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Isra\u00ebl in deserto.\n10 L\u00e6tatique sunt cuncti principes, et omnis populus, et ingressi contulerunt in arcam Domini, atque miserunt ita ut impleretur.\n11 Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (videbant enim multam pecuniam), ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam qu\u00e6 erat in arca, porro arcam reportabant ad locum suum: sicque faciebant per singulos dies. Et congregata est infinita pecunia,\n12 quam dederunt rex et Jojada his qui pr\u00e6erant operibus domus Domini: at illi conducebant ex ea c\u00e6sores lapidum, et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini: fabros quoque ferri et \u00e6ris, ut quod cadere c\u0153perat, fulciretur.\n13 Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firmiter eam stare fecerunt.\n14 Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Jojada reliquam partem pecuni\u00e6: de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phial\u00e6 quoque, et cetera vasa aurea et argentea: offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojad\u00e6.\n15 Senuit autem Jojada plenus dierum, et mortuus est cum esset centum triginta annorum:\n16\u00a0sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Isra\u00ebl, et cum domo ejus.\n \n17 Postquam autem obiit Jojada, ingressi sunt principes Juda, et adoraverunt regem: qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis.\n18 Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus: et facta est ira contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum.\n19 Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes illi audire nolebant.\n20 Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Jojad\u00e6 sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Quare transgredimini pr\u00e6ceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos?\n21 Qui congregati adversus eum, miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini.\n22 Et non est recordatus Joas rex misericordi\u00e6 quam fecerat Jojada pater illius secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur, ait: Videat Dominus, et requirat.\n23 Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syri\u00e6: venitque in Judam et Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam pr\u00e6dam miserunt regi in Damascum.\n24 Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum: in Joas quoque ignominiosa exercuere judicia.\n25 Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis: surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Jojad\u00e6 sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est: sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulchris regum.\n26 Insidiati vero sunt ei Zabad filius Semaath Ammanitidis, et Jozabad filius Semmarith Moabitidis.\n27 Porro filii ejus, ac summa pecuni\u00e6 qu\u00e6 adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei, scripta sunt diligentius in libro regum: regnavit autem Amasias filius ejus pro eo.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 24","type":"page"}
