{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2025.htm","path":"bib/vul/ch2025.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2025.htm","text":"1 Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare c\u0153pisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Joadan de Jerusalem.\n2 Fecitque bonum in conspectu Domini, verumtamen non in corde perfecto.\n3 Cumque roboratum sibi videret imperium, jugulavit servos qui occiderant regem patrem suum,\n4 sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi, ubi pr\u00e6cepit Dominus, dicens: Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur.\n5 Congregavit igitur Amasias Judam, et constituit eos per familias, tribunosque et centuriones in universo Juda et Benjamin: et recensuit a viginti annis supra, invenitque trecenta millia juvenum qui egrederentur ad pugnam, et tenerent hastam et clypeum:\n6 mercede quoque conduxit de Isra\u00ebl centum millia robustorum, centum talentis argenti.\n7 Venit autem homo Dei ad illum, et ait: O rex, ne egrediatur tecum exercitus Isra\u00ebl: non est enim Dominus cum Isra\u00ebl, et cunctis filiis Ephraim:\n8 quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus: Dei quippe est et adjuvare, et in fugam convertere.\n9 Dixitque Amasias ad hominem Dei: Quid ergo fiet de centum talentis, qu\u00e6 dedi militibus Isra\u00ebl? Et respondit ei homo Dei: Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura.\n10\u00a0Separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum: at illi contra Judam vehementer irati, reversi sunt in regionem suam.\n \n11 Porro Amasias confidenter eduxit populum suum, et abiit in vallem Salinarum, percussitque filios Seir decem millia:\n12 et alia decem millia virorum ceperunt filii Juda, et adduxerunt ad pr\u00e6ruptum cujusdam petr\u00e6, pr\u00e6cipitaveruntque eos de summo in pr\u00e6ceps: qui universi crepuerunt.\n13 At ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad pr\u00e6lium, diffusus est in civitatibus Juda, a Samaria usque ad Bethoron, et interfectis tribus millibus, diripuit pr\u00e6dam magnam.\n14 Amasias vero post c\u00e6dem Idum\u00e6orum, et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos, et illis adolebat incensum.\n15 Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei: Cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua?\n16\u00a0Cumque h\u00e6c ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce, ne interficiam te. Discedensque propheta: Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.\n \n17 Igitur Amasias rex Juda inito pessimo consilio, misit ad Joas filium Joachaz filii Jehu regem Isra\u00ebl, dicens: Veni, videamus nos mutuo.\n18 At ille remisit nuntios, dicens: Carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem: et ecce besti\u00e6 qu\u00e6 erant in silva Libani, transierunt, et conculcaverunt carduum.\n19 Dixisti: Percussi Edom, et idcirco erigitur cor tuum in superbiam: sede in domo tua: cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu, et Juda tecum?\n20 Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manus hostium propter deos Edom.\n21 Ascendit igitur Joas rex Isra\u00ebl, et mutuos sibi pr\u00e6buere conspectus: Amasias autem rex Juda erat in Bethsames Juda:\n22 corruitque Juda coram Isra\u00ebl, et fugit in tabernacula sua.\n23 Porro Amasiam regem Juda, filium Joas filii Joachaz, cepit Joas rex Isra\u00ebl in Bethsames, et adduxit in Jerusalem: destruxitque murum ejus a porta Ephraim usque ad portam anguli quadringentis cubitis.\n24 Omne quoque aurum et argentum, et universa vasa qu\u00e6 repererat in domo Dei, et apud Obededom in thesauris etiam domus regi\u00e6, necnon et filios obsidum, reduxit in Samariam.\n25 Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda, postquam mortuus est Joas filius Joachaz rex Isra\u00ebl, quindecim annis.\n26 Reliqua autem sermonum Amasi\u00e6 priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Juda et Isra\u00ebl.\n27 Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Jerusalem. Cumque fugisset in Lachis, miserunt, et interfecerunt eum ibi.\n28 Reportantesque super equos, sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 25","type":"page"}
