{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2027.htm","path":"bib/vul/ch2027.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2027.htm","text":"1 Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare c\u0153pisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.\n2 Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia qu\u00e6 fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini: et adhuc populus delinquebat.\n3 Ipse \u00e6dificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.\n4 Urbes quoque \u00e6dificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres.\n5 Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei: h\u00e6c ei pr\u00e6buerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.\n6 Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.\n7 Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugn\u00e6 ejus et opera, scripta sunt in libro regum Isra\u00ebl et Juda.\n8 Viginti quinque annorum erat cum regnare c\u0153pisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem.\n9 Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: et regnavit Achaz filius ejus pro eo.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 27","type":"page"}
