{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2028.htm","path":"bib/vul/ch2028.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2028.htm","text":"1 Viginti annorum erat Achaz cum regnare c\u0153pisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater ejus,\n2 sed ambulavit in viis regum Isra\u00ebl, insuper et statuas fudit Baalim.\n3 Ipse est qui adolevit incensum in valle Benennom, et lustravit filios suos in igne juxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Isra\u00ebl.\n4 Sacrificabat quoque, et thymiama succendebat in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso.\n5 Tradiditque eum Dominus Deus ejus in manu regis Syri\u00e6, qui percussit eum, magnamque pr\u00e6dam cepit de ejus imperio, et adduxit in Damascum: manibus quoque regis Isra\u00ebl traditus est, et percussus plaga grandi.\n6 Occiditque Phacee filius Romeli\u00e6, de Juda centum viginti millia in die uno, omnes viros bellatores: eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum.\n7 Eodem tempore occidit Zechri, vir potens ex Ephraim, Maasiam filium regis, et Ezricam ducem domus ejus, Elcanam quoque secundum a rege.\n8 Ceperuntque filii Isra\u00ebl de fratribus suis ducenta millia mulierum, puerorum, et puellarum, et infinitam pr\u00e6dam: pertuleruntque eam in Samariam.\n9 Ea tempestate erat ibi propheta Domini, nomine Oded: qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam, dixit eis: Ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Juda, tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad c\u00e6lum pertingeret vestra crudelitas.\n10 Insuper filios Juda et Jerusalem vultis vobis subjicere in servos et ancillas: quod nequaquam facto opus est: peccastis enim super hoc Domino Deo vestro.\n11 Sed audite consilium meum, et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis.\n12 Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Johanan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias filius Sellum, et Amasa filius Adali, contra eos qui veniebant de pr\u00e6lio,\n13 et dixerunt eis: Non introducetis huc captivos, ne peccemus Domino. Quare vultis adjicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta? grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Isra\u00ebl.\n14 Dimiseruntque viri bellatores pr\u00e6dam, et universa qu\u00e6 ceperant, coram principibus, et omni multitudine.\n15\u00a0Steteruntque viri quos supra memoravimus, et apprehendentes captivos, omnesque qui nudi erant, vestierunt de spoliis: cumque vestissent eos, et calceassent, et refecissent cibo ac potu, unxissentque propter laborem, et adhibuissent eis curam: quicumque ambulare non poterant, et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos jumentis, et adduxerunt Jericho civitatem palmarum ad fratres eorum, ipsique reversi sunt in Samariam.\n \n16 Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum, postulans auxilium.\n17 Veneruntque Idum\u00e6i, et percusserunt multos ex Juda, et ceperunt pr\u00e6dam magnam.\n18 Philisthiim quoque diffusi sunt per urbes campestres, et ad meridiem Juda: ceperuntque Bethsames, et Ajalon, et Gaderoth, Socho quoque, et Thamnan, et Gamzo, cum viculis suis, et habitaverunt in eis.\n19 Humiliaverat enim Dominus Judam propter Achaz regem Juda, eo quod nudasset eum auxilio, et contemptui habuisset Dominum.\n20 Adduxitque contra eum Thelgathphalnasar regem Assyriorum, qui et afflixit eum, et nullo resistente vastavit.\n21 Igitur Achaz, spoliata domo Domini, et domo regum ac principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit.\n22 Insuper et tempore angusti\u00e6 su\u00e6 auxit contemptum in Dominum, ipse per se rex Achaz,\n23 immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis, et dixit: Dii regum Syri\u00e6 auxiliantur eis, quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi: cum e contrario ipsi fuerint ruin\u00e6 ei, et universo Isra\u00ebl.\n24 Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei, atque confractis, clausit januas templi Dei, et fecit sibi altaria in universis angulis Jerusalem.\n25 In omnibus quoque urbibus Juda exstruxit aras ad cremandum thus, atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum.\n26 Reliqua autem sermonum ejus, et omnium operum suorum priorum et novissimorum, scripta sunt in libro regum Juda et Isra\u00ebl.\n27 Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Jerusalem: neque enim receperunt eum in sepulchra regum Isra\u00ebl. Regnavitque Ezechias filius ejus pro eo.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 28","type":"page"}
