{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2029.htm","path":"bib/vul/ch2029.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2029.htm","text":"1 Igitur Ezechias regnare c\u0153pit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Abia filia Zachari\u00e6.\n2 Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini, juxta omnia qu\u00e6 fecerat David pater ejus.\n3 Ipse, anno et mense primo regni sui, aperuit valvas domus Domini, et instauravit eas.\n4 Adduxitque sacerdotes atque Levitas, et congregavit eos in plateam orientalem.\n5 Dixitque ad eos: Audite me, Levit\u00e6, et sanctificamini: mundate domum Domini Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario.\n6 Peccaverunt patres nostri, et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri, derelinquentes eum: averterunt facies suas a tabernaculo Domini, et pr\u00e6buerunt dorsum.\n7 Clauserunt ostia qu\u00e6 erant in porticu, et extinxerunt lucernas, incensumque non adoleverunt, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Isra\u00ebl.\n8 Concitatus est itaque furor Domini super Judam et Jerusalem, tradiditque eos in commotionem, et in interitum, et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris.\n9 En corruerunt patres nostri gladiis: filii nostri, et fili\u00e6 nostr\u00e6, et conjuges captiv\u00e6 duct\u00e6 sunt propter hoc scelus.\n10 Nunc ergo placet mihi ut ineamus f\u0153dus cum Domino Deo Isra\u00ebl, et avertet a nobis furorem ir\u00e6 su\u00e6.\n11\u00a0Filii mei, nolite negligere: vos elegit Dominus ut stetis coram eo, et ministretis illi, colatisque eum, et cremetis ei incensum.\n \n12 Surrexerunt ergo Levit\u00e6: Mahath filius Amasai, et Jo\u00ebl filius Azari\u00e6 de filiis Caath: porro de filiis Merari, Cis filius Abdi, et Azarias filius Jalaleel. De filiis autem Gersom, Joah filius Zemma, et Eden filius Joah.\n13 At vero de filiis Elisaphan, Samri, et Jahiel. De filiis quoque Asaph, Zacharias, et Mathanias:\n14 necnon de filiis Heman, Jahiel, et Semei: sed et de filiis Idithun, Semeias, et Oziel.\n15 Congregaveruntque fratres suos, et sanctificati sunt, et ingressi sunt juxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei.\n16 Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, extulerunt omnem immunditiam quam intro repererant in vestibulo domus Domini: quam tulerunt Levit\u00e6, et asportaverunt ad torrentem Cedron foras.\n17 C\u0153perunt autem prima die mensis primi mundare, et in die octavo ejusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini, expiaveruntque templum diebus octo, et in die sextadecima mensis ejusdem, quod c\u0153perant, impleverunt.\n18 Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem, et dixerunt ei: Sanctificavimus omnem domum Domini, et altare holocausti, vasaque ejus, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis,\n19\u00a0cunctamque templi supellectilem, quam polluerat rex Achaz in regno suo, postquam pr\u00e6varicatus est: et ecce exposita sunt omnia coram altare Domini.\n \n20 Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit in domum Domini:\n21 obtuleruntque simul tauros septem, et arietes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Juda: dixitque sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini.\n22 Mactaverunt igitur tauros, et susceperunt sanguinem sacerdotes, et fuderunt illum super altare: mactaverunt etiam arietes, et illorum sanguinem super altare fuderunt, immolaveruntque agnos, et fuderunt super altare sanguinem.\n23 Applicuerunt hircos pro peccato coram rege, et universa multitudine, imposueruntque manus suas super eos:\n24 et immolaverunt illos sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare pro piaculo universi Isra\u00eblis: pro omni quippe Isra\u00ebl pr\u00e6ceperat rex ut holocaustum fieret, et pro peccato.\n25 Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis, et psalteriis, et citharis secundum dispositionem David regis, et Gad videntis, et Nathan prophet\u00e6: siquidem Domini pr\u00e6ceptum fuit per manum prophetarum ejus.\n26 Steteruntque Levit\u00e6 tenentes organa David, et sacerdotes tubas.\n27 Et jussit Ezechias ut offerrent holocausta super altare: cumque offerrentur holocausta, c\u0153perunt laudes canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis qu\u00e6 David rex Isra\u00ebl pr\u00e6paraverat, concrepare.\n28 Omni autem turba adorante, cantores, et ii qui tenebant tubas, erant in officio suo donec compleretur holocaustum.\n29 Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoraverunt.\n30\u00a0Pr\u00e6cepitque Ezechias et principes Levitis, ut laudarent Dominum sermonibus David, et Asaph videntis: qui laudaverunt eum magna l\u00e6titia, et incurvato genu adoraverunt.\n \n31 Ezechias autem etiam h\u00e6c addidit: Implestis manus vestras Domino: accedite, et offerte victimas et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias, et laudes, et holocausta, mente devota.\n32 Porro numerus holocaustorum qu\u00e6 obtulit multitudo, hic fuit: tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos.\n33 Sanctificaveruntque Domino boves sexcentos, et oves tria millia.\n34 Sacerdotes vero pauci erant, nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent: unde et Levit\u00e6 fratres eorum adjuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites: Levit\u00e6 quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes.\n35 Fuerunt ergo holocausta plurima, adipes pacificorum, et libamina holocaustorum: et completus est cultus domus Domini.\n36 L\u00e6tatusque est Ezechias et omnis populus, eo quod ministerium Domini esset expletum: de repente quippe hoc fieri placuerat.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 29","type":"page"}
