{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2030.htm","path":"bib/vul/ch2030.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2030.htm","text":"1 Misit quoque Ezechias ad omnem Isra\u00ebl et Judam: scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Jerusalem, et facerent Phase Domino Deo Isra\u00ebl.\n2 Inito ergo consilio regis et principum, et universi c\u0153tus Jerusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo.\n3 Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes qui possent sufficere, sanctificati non fuerant, et populus nondum congregatus fuerat in Jerusalem.\n4 Placuitque sermo regi, et omni multitudini.\n5\u00a0Et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Isra\u00ebl, de Bersabee usque Dan, ut venirent, et facerent Phase Domino Deo Isra\u00ebl in Jerusalem: multi enim non fecerant sicut lege pr\u00e6scriptum est.\n \n6 Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum ejus, in universum Isra\u00ebl et Judam, juxta id quod rex jusserat, pr\u00e6dicantes: Filii Isra\u00ebl, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Isra\u00ebl: et revertetur ad reliquias qu\u00e6 effugerunt manum regis Assyriorum.\n7 Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum, qui tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis.\n8 Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri: tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in \u00e6ternum: servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus.\n9 Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc: pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum.\n10 Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque ad Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos.\n11 Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon acquiescentes consilio, venerunt Jerusalem.\n12 In Juda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum, ut facerent juxta pr\u00e6ceptum regis et principum verbum Domini.\n13 Congregatique sunt in Jerusalem populi multi ut facerent solemnitatem azymorum, in mense secundo:\n14\u00a0et surgentes destruxerunt altaria qu\u00e6 erant in Jerusalem, atque universa in quibus idolis adolebatur incensum, subvertentes, projecerunt in torrentem Cedron.\n \n15 Immolaverunt autem Phase quartadecima die mensis secundi. Sacerdotes quoque atque Levit\u00e6 tandem sanctificati, obtulerunt holocausta in domo Domini:\n16 steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei: sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum,\n17 eo quod multa turba sanctificata non esset: et idcirco immolarent Levit\u00e6 Phase his qui non occurrerant sanctificari Domino.\n18 Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Issachar, et Zabulon, qu\u00e6 sanctificata non fuerat, comedit Phase non juxta quod scriptum est: et oravit pro eis Ezechias, dicens: Dominus bonus propitiabitur\n19 cunctis, qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum: et non imputabit eis quod minus sanctificati sunt.\n20 Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo.\n21 Feceruntque filii Isra\u00ebl, qui inventi sunt in Jerusalem, solemnitatem azymorum septem diebus in l\u00e6titia magna, laudantes Dominum per singulos dies: Levit\u00e6 quoque et sacerdotes per organa qu\u00e6 suo officio congruebant.\n22 Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intelligentiam bonam super Domino: et comederunt septem diebus solemnitatis, immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum.\n23 Placuitque univers\u00e6 multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem: quod et fecerunt cum ingenti gaudio.\n24 Ezechias enim rex Juda pr\u00e6buerat multitudini mille tauros, et septem millia ovium: principes vero dederant populo tauros mille, et oves decem millia: sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo.\n25 Et hilaritate perfusa omnis turba Juda, tam sacerdotum et Levitarum, quam univers\u00e6 frequenti\u00e6 qu\u00e6 venerat ex Isra\u00ebl: proselytorum quoque de terra Isra\u00ebl, et habitantium in Juda.\n26 Factaque est grandis celebritas in Jerusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Isra\u00ebl in ea urbe non fuerat.\n27 Surrexerunt autem sacerdotes atque Levit\u00e6 benedicentes populo: et exaudita est vox eorum, pervenitque oratio in habitaculum sanctum c\u00e6li.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 30","type":"page"}
