{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2031.htm","path":"bib/vul/ch2031.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2031.htm","text":"1 Cumque h\u00e6c fuissent rite celebrata, egressus est omnis Isra\u00ebl qui inventus fuerat in urbibus Juda, et fregerunt simulacra, succideruntque lucos, demoliti sunt excelsa, et altaria destruxerunt, non solum de universo Juda et Benjamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent: reversique sunt omnes filii Isra\u00ebl in possessiones et civitates suas.\n2 Ezechias autem constituit turmas sacerdotales et Leviticas per divisiones suas, unumquemque in officio proprio, tam sacerdotum videlicet quam Levitarum, ad holocausta et pacifica, ut ministrarent et confiterentur, canerentque in portis castrorum Domini.\n3 Pars autem regis erat, ut de propria ejus substantia offerretur holocaustum, mane semper et vespere: sabbatis quoque, et calendis, et solemnitatibus ceteris, sicut scriptum est in lege Moysi.\n4 Pr\u00e6cepit etiam populo habitantium Jerusalem ut darent partes sacerdotibus et Levitis, ut possent vacare legi Domini.\n5 Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis, plurimas obtulere primitias filii Isra\u00ebl frumenti, vini, et olei: mellis quoque, et omnium qu\u00e6 gignit humus, decimas obtulerunt.\n6 Sed et filii Isra\u00ebl et Juda qui habitabant in urbibus Juda, obtulerunt decimas boum et ovium, decimasque sanctorum qu\u00e6 voverant Domino Deo suo: atque universa portantes, fecerunt acervos plurimos.\n7 Mense tertio c\u0153perunt acervorum jacere fundamenta, et mense septimo compleverunt eos.\n8 Cumque ingressi fuissent Ezechias et principes ejus, viderunt acervos, et benedixerunt Domino ac populo Isra\u00ebl.\n9 Interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas, cur ita jacerent acervi.\n10 Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc, dicens: Ex quo c\u0153perunt offerri primiti\u00e6 in domo Domini, comedimus, et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo: reliquarum autem copia est ista, quam cernis.\n11 Pr\u00e6cepit igitur Ezechias ut pr\u00e6pararent horrea in domo Domini. Quod cum fecissent,\n12 intulerunt tam primitias quam decimas, et qu\u00e6cumque voverant, fideliter. Fuit autem pr\u00e6fectus eorum Chonenias Levita, et Semei frater ejus secundus,\n13 post quem Jahiel, et Azarias, et Nahath, et Asa\u00ebl, et Jerimoth, Jozabad quoque, et Eliel, et Jesmachias, et Mahath, et Banaias, pr\u00e6positi sub manibus Choneni\u00e6 et Semei fratris ejus, ex imperio Ezechi\u00e6 regis et Azari\u00e6 pontificis domus Dei, ad quos omnia pertinebant.\n14 Core vero filius Jemna Levites, et janitor orientalis port\u00e6, pr\u00e6positus erat iis qu\u00e6 sponte offerebantur Domino, primitiisque et consecratis in Sancta sanctorum.\n15 Et sub cura ejus Eden, et Benjamin, Jesue, et Semeias, Amarias quoque, et Sechenias in civitatibus sacerdotum, ut fideliter distribuerent fratribus suis partes, minoribus atque majoribus:\n16 exceptis maribus ab annis tribus et supra, cunctis qui ingrediebantur templum Domini, et quidquid per singulos dies conducebat in ministerio, atque observationibus juxta divisiones suas,\n17 sacerdotibus per familias, et Levitis a vigesimo anno et supra, per ordines et turmas suas,\n18 univers\u00e6que multitudini tam uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus, fideliter cibi de his qu\u00e6 sanctificata fuerant, pr\u00e6bebantur.\n19 Sed et filiorum Aaron per agros, et suburbana urbium singularum, dispositi erant viri, qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis.\n20 Fecit ergo Ezechias universa qu\u00e6 diximus in omni Juda: operatusque est bonum et rectum, et verum coram Domino Deo suo,\n21 in universa cultura ministerii domus Domini, juxta legem et c\u00e6remonias, volens requirere Deum suum in toto corde suo: fecitque, et prosperatus est.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 31","type":"page"}
