{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2034.htm","path":"bib/vul/ch2034.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2034.htm","text":"1 Octo annorum erat Josias cum regnare c\u0153pisset, et triginta et uno anno regnavit in Jerusalem.\n2 Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini, et ambulavit in viis David patris sui: non declinavit neque ad dextram, neque ad sinistram.\n3 Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, c\u0153pit qu\u00e6rere Deum patris sui David: et duodecimo anno postquam regnare c\u0153perat, mundavit Judam et Jerusalem ab excelsis, et lucis, simulacrisque et sculptilibus.\n4 Destruxeruntque coram eo aras Baalim, et simulacra qu\u00e6 superposita fuerant, demoliti sunt: lucos etiam et sculptilia succidit atque comminuit, et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit.\n5 Ossa pr\u00e6terea sacerdotum combussit in altaribus idolorum, mundavitque Judam et Jerusalem.\n6 Sed et in urbibus Manasse, et Ephraim, et Simeon, usque Nephthali, cuncta subvertit.\n7 Cumque altaria dissipasset, et lucos et sculptilia contrivisset in frustra, cunctaque delubra demolitus esset de universa terra Isra\u00ebl, reversus est in Jerusalem.\n8 Igitur anno octavodecimo regni sui, mundata jam terra et templo Domini, misit Saphan filium Eseli\u00e6, et Maasiam principem civitatis, et Joha filium Joachaz a commentariis, ut instaurarent domum Domini Dei sui.\n9 Qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum: acceptamque ab eo pecuniam qu\u00e6 illata fuerat in domum Domini, et quam congregaverant Levit\u00e6, et janitores de Manasse, et Ephraim, et universis reliquiis Isra\u00ebl, ab omni quoque Juda, et Benjamin, et habitatoribus Jerusalem,\n10 tradiderunt in manibus eorum qui pr\u00e6erant operariis in domo Domini, ut instaurarent templum, et infirma qu\u00e6que sarcirent.\n11 At illi dederunt eam artificibus et c\u00e6mentariis, ut emerent lapides de lapicidinis, et ligna ad commissuras \u00e6dificii, et ad contignationem domorum quas destruxerant reges Juda.\n12 Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem pr\u00e6positi operantium Jahath et Abdias de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui urgebant opus: omnes Levit\u00e6 scientes organis canere.\n13\u00a0Super eos vero qui ad diversos usus onera portabant, erant scrib\u00e6, et magistri de Levitis, janitores.\n \n14 Cumque efferrent pecuniam qu\u00e6 illata fuerat in templum Domini, reperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Moysi.\n15 Et ait ad Saphan scribam: Librum legis inveni in domo Domini: et tradidit ei.\n16 At ille intulit volumen ad regem, et nuntiavit ei, dicens: Omnia qu\u00e6 dedisti in manu servorum tuorum, ecce complentur.\n17 Argentum quod repertum est in domo Domini, conflaverunt, datumque est pr\u00e6fectis artificum, et diversa opera fabricantium.\n18 Pr\u00e6terea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum. Quem cum rege pr\u00e6sente recitasset,\n19 audissetque ille verba legis, scidit vestimenta sua:\n20 et pr\u00e6cepit Helci\u00e6, et Ahicam filio Saphan, et Abdon filio Micha, Saphan quoque scrib\u00e6, et Asa\u00e6 servo regis, dicens:\n21 Ite, et orate Dominum pro me, et pro reliquiis Isra\u00ebl et Juda, super universis sermonibus libri istius, qui repertus est: magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia qu\u00e6 scripta sunt in isto volumine.\n22 Abiit ergo Helcias, et hi qui simul a rege missi fuerant, ad Oldam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium, qu\u00e6 habitabat in Jerusalem in Secunda: et locuti sunt ei verba qu\u00e6 supra narravimus.\n23 At illa respondit eis: H\u00e6c dicit Dominus Deus Isra\u00ebl: Dicite viro qui misit vos ad me:\n24 H\u00e6c dicit Dominus: Ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores ejus, cunctaque maledicta qu\u00e6 scripta sunt in libro hoc, quem legerunt coram rege Juda.\n25 Quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum, idcirco stillabit furor meus super locum istum, et non extinguetur.\n26 Ad regem autem Juda, qui misit vos pro Domino deprecando, sic loquimini: H\u00e6c dicit Dominus Deus Isra\u00ebl: Quoniam audisti verba voluminis,\n27 atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super his qu\u00e6 dicta sunt contra locum hunc et habitatores Jerusalem, reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me: ego quoque exaudivi te, dicit Dominus.\n28\u00a0Jam enim colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulchrum tuum in pace: nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum, et super habitatores ejus. Retulerunt itaque regi cuncta qu\u00e6 dixerat.\n \n29 At ille convocatis universis majoribus natu Juda et Jerusalem,\n30 ascendit in domum Domini, unaque omnes viri Juda et habitatores Jerusalem, sacerdotes et Levit\u00e6, et cunctus populus a minimo usque ad maximum. Quibus audientibus in domo Domini, legit rex omnia verba voluminis:\n31 et stans in tribunali suo, percussit f\u0153dus coram Domino ut ambularet post eum, et custodiret pr\u00e6cepta, et testimonia, et justificationes ejus in toto corde suo, et in tota anima sua, faceretque qu\u00e6 scripta sunt in volumine illo, quod legerat.\n32 Adjuravit quoque super hoc omnes qui reperti fuerant in Jerusalem et Benjamin: et fecerunt habitatores Jerusalem juxta pactum Domini Dei patrum suorum.\n33 Abstulit ergo Josias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Isra\u00ebl: et fecit omnes qui residui erant in Isra\u00ebl, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus ejus non recesserunt a Domino Deo patrum suorum.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 34","type":"page"}
