{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2035.htm","path":"bib/vul/ch2035.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2035.htm","text":"1 Fecit autem Josias in Jerusalem Phase Domino, quod immolatum est quartadecima die mensis primi:\n2 et constituit sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini:\n3 Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Isra\u00ebl sanctificabatur Domino, locutus est: Ponite arcam in sanctuario templi, quod \u00e6dificavit Salomon filius David rex Isra\u00ebl, nequaquam enim eam ultra portabitis: nunc autem ministrate Domino Deo vestro, et populo ejus Isra\u00ebl.\n4 Et pr\u00e6parate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum, sicut pr\u00e6cepit David rex Isra\u00ebl, et descripsit Salomon filius ejus.\n5 Et ministrate in sanctuario per familias turmasque Leviticas,\n6 et sanctificati immolate Phase: fratres etiam vestros, ut possint juxta verba qu\u00e6 locutus est Dominus in manu Moysi facere, pr\u00e6parate.\n7 Dedit pr\u00e6terea Josias omni populo qui ibi fuerat inventus in solemnitate Phase, agnos et h\u00e6dos de gregibus et reliqui pecoris triginta millia, boum quoque tria millia: h\u00e6c de regis universa substantia.\n8 Duces quoque ejus sponte quod voverant, obtulerunt, tam populo quam sacerdotibus et Levitis. Porro Helcias, et Zacharias, et Jahiel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum Phase pecora commixtim duo millia sexcenta, et boves trecentos.\n9 Chonenias autem, et Semeias, etiam Nathana\u00ebl fratres ejus, necnon Hasabias, et Jehiel, et Jozabad principes Levitarum, dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Phase quinque millia pecorum, et boves quingentos.\n10 Pr\u00e6paratumque est ministerium, et steterunt sacerdotes in officio suo: Levit\u00e6 quoque in turmis, juxta regis imperium.\n11 Et immolatum est Phase: asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem, et Levit\u00e6 detraxerunt pelles holocaustorum:\n12 et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum, et offerrentur Domino, sicut scriptum est in libro Moysi: de bobus quoque fecerunt similiter.\n13 Et assaverunt Phase super ignem, juxta quod in lege scriptum est: pacificas vero hostias coxerunt in lebetibus, et cacabis, et ollis, et festinato distribuerunt univers\u00e6 plebi:\n14 sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt, nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerunt occupati, unde Levit\u00e6 sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis.\n15 Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo, juxta pr\u00e6ceptum David, et Asaph, et Heman, et Idithun prophetarum regis: janitores vero per portas singulas observabant, ita ut nec puncto quidem discederent a ministerio: quam ob rem et fratres eorum Levit\u00e6 paraverunt eis cibos.\n16 Omnis igitur cultura Domini rite completa est in die illa, ut facerent Phase, et offerrent holocausta super altare Domini, juxta pr\u00e6ceptum regis Josi\u00e6.\n17 Feceruntque filii Isra\u00ebl, qui reperti fuerant ibi, Phase in tempore illo, et solemnitatem azymorum septem diebus.\n18 Non fuit Phase simile huic in Isra\u00ebl a diebus Samuelis prophet\u00e6: sed nec quisquam de cunctis regibus Isra\u00ebl fecit Phase sicut Josias, sacerdotibus, et Levitis, et omni Jud\u00e6 et Isra\u00ebl qui repertus fuerat, et habitantibus in Jerusalem.\n19\u00a0Octavodecimo anno regni Josi\u00e6 hoc Phase celebratum est.\n \n20 Postquam instauraverat Josias templum, ascendit Nechao rex \u00c6gypti ad pugnandum in Charcamis juxta Euphraten: et processit in occursum ejus Josias.\n21 At ille, missis ad eum nuntiis, ait: Quid mihi et tibi est, rex Juda? non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire pr\u00e6cepit: desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te.\n22 Noluit Josias reverti, sed pr\u00e6paravit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei: verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo.\n23 Ibique vulneratus a sagittariis, dixit pueris suis: Educite me de pr\u00e6lio, quia oppido vulneratus sum.\n24 Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio, et asportaverunt eum in Jerusalem: mortuusque est, et sepultus in mausoleo patrum suorum, et universus Juda et Jerusalem luxerunt eum.\n25 Jeremias maxime: cujus omnes cantores atque cantatrices, usque in pr\u00e6sentem diem, lamentationes super Josiam replicant, et quasi lex obtinuit in Isra\u00ebl: Ecce scriptum fertur in lamentationibus.\n26 Reliqua autem sermonum Josi\u00e6, et misericordiarum ejus, qu\u00e6 lege pr\u00e6cepta sunt Domini,\n27 opera quoque illius prima et novissima, scripta sunt in libro regum Juda et Isra\u00ebl.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 35","type":"page"}
