{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ch2036.htm","path":"bib/vul/ch2036.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ch2036.htm","text":"1 Tulit ergo populus terr\u00e6 Joachaz filium Josi\u00e6, et constituit regem pro patre suo in Jerusalem.\n2 Viginti trium annorum erat Joachaz cum regnare c\u0153pisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem.\n3 Amovit autem eum rex \u00c6gypti cum venisset in Jerusalem, et condemnavit terram centum talentis argenti, et talento auri.\n4\u00a0Constituitque pro eo regem Eliakim fratrem ejus super Judam et Jerusalem, et vertit nomen ejus Joakim: ipsum vero Joachaz tulit secum, et abduxit in \u00c6gyptum.\n \n5 Viginti quinque annorum erat Joakim cum regnare c\u0153pisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: fecitque malum coram Domino Deo suo.\n6 Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chald\u00e6orum, et vinctum catenis duxit in Babylonem.\n7 Ad quam et vasa Domini transtulit, et posuit ea in templo suo.\n8\u00a0Reliqua autem verborum Joakim, et abominationum ejus quas operatus est, et qu\u00e6 inventa sunt in eo, continentur in libro regum Juda et Isra\u00ebl. Regnavit autem Joachin filius ejus pro eo.\n \n9 Octo annorum erat Joachin cum regnare c\u0153pisset, et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Jerusalem: fecitque malum in conspectu Domini.\n10\u00a0Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini. Regem vero constituit Sedeciam patruum ejus super Judam et Jerusalem.\n \n11 Viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare c\u0153pisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem:\n12 fecitque malum in oculis Domini Dei sui, nec erubuit faciem Jeremi\u00e6 prophet\u00e6, loquentis ad se ex ore Domini.\n13 A rege quoque Nabuchodonosor recessit, qui adjuraverat eum per Deum: et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Isra\u00ebl.\n14 Sed et universi principes sacerdotum et populus pr\u00e6varicati sunt inique juxta universas abominationes gentium, et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Jerusalem.\n15 Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens, et quotidie commonens: eo quod parceret populo et habitaculo suo.\n16 At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio.\n17 Adduxit enim super eos regem Chald\u00e6orum, et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui: non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus ejus.\n18 Universaque vasa domus Domini, tam majora quam minora, et thesauros templi, et regis, et principum, transtulit in Babylonem.\n19 Incenderunt hostes domum Dei, destruxeruntque murum Jerusalem: universas turres combusserunt, et quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt.\n20 Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis ejus, donec imperaret rex Persarum,\n21\u00a0et compleretur sermo Domini ex ore Jeremi\u00e6, et celebraret terra sabbata sua: cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum complerentur septuaginta anni.\n \n22 Anno autem primo Cyri regis Persarum, ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Jeremi\u00e6, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: qui jussit pr\u00e6dicari in universo regno suo, etiam per scripturam, dicens:\n23 H\u00e6c dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terr\u00e6 dedit mihi Dominus Deus c\u00e6li, et ipse pr\u00e6cepit mihi ut \u00e6dificarem ei domum in Jerusalem, qu\u00e6 est in Jud\u00e6a: quis ex vobis est in omni populo ejus? sit Dominus Deis suus cum eo, et ascendat.","title":"Vulgate: 2 Chronicles: 2 Chronicles Chapter 36","type":"page"}
