{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/co1001.htm","path":"bib/vul/co1001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/co1001.htm","text":"1 Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,\n2 ecclesi\u00e6 Dei, qu\u00e6 est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.\n3\u00a0Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.\n \n4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, qu\u00e6 data est vobis in Christo Jesu:\n5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.\n6 Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis:\n7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,\n8 qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.\n9\u00a0Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.\n \n10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.\n11 Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chlo\u00ebs, quia contentiones sunt inter vos.\n12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Ceph\u00e6: ego autem Christi.\n13 Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis?\n14 Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium:\n15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.\n16 Baptizavi autem et Stephan\u00e6 domum: ceterum nescio si quem alium baptizaverim.\n17\u00a0Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.\n \n18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.\n19 Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.\n20 Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus s\u00e6culi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi?\n21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam pr\u00e6dicationis salvos facere credentes.\n22 Quoniam et Jud\u00e6i signa petunt, et Gr\u00e6ci sapientiam qu\u00e6runt:\n23 nos autem pr\u00e6dicamus Christum crucifixum: Jud\u00e6is quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,\n24 ipsis autem vocatis Jud\u00e6is, atque Gr\u00e6cis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia:\n25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.\n26 Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles:\n27 sed qu\u00e6 stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia:\n28 et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea qu\u00e6 non sunt, ut ea qu\u00e6 sunt destrueret:\n29 ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.\n30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio:\n31 ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.","title":"Vulgate: 1 Corinthians: 1 Corinthians Chapter 1","type":"page"}
