{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/co1002.htm","path":"bib/vul/co1002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/co1002.htm","text":"1 Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapienti\u00e6, annuntians vobis testimonium Christi.\n2 Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.\n3 Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos:\n4 et sermo meus, et pr\u00e6dicatio mea non in persuasibilibus human\u00e6 sapienti\u00e6 verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis:\n5\u00a0ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.\n \n6 Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non hujus s\u00e6culi, neque principum hujus s\u00e6culi, qui destruuntur:\n7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, qu\u00e6 abscondita est, quam pr\u00e6destinavit Deus ante s\u00e6cula in gloriam nostram,\n8 quam nemo principum hujus s\u00e6culi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum glori\u00e6 crucifixissent.\n9 Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, qu\u00e6 pr\u00e6paravit Deus iis qui diligunt illum:\n10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.\n11 Quis enim hominum scit qu\u00e6 sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et qu\u00e6 Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.\n12 Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus qu\u00e6 a Deo donata sunt nobis:\n13 qu\u00e6 et loquimur non in doctis human\u00e6 sapienti\u00e6 verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.\n14 Animalis autem homo non percipit ea qu\u00e6 sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur.\n15 Spiritualis autem judicat omnia: et ipse a nemine judicatur.\n16 Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? nos autem sensum Christi habemus.","title":"Vulgate: 1 Corinthians: 1 Corinthians Chapter 2","type":"page"}
