{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/co1003.htm","path":"bib/vul/co1003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/co1003.htm","text":"1 Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo,\n2 lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis.\n3 Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?\n4\u00a0Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli; alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis?\n Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus?\n5 ministri ejus, cui credidistis, ut unicuique sicut Dominus dedit.\n6 Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit.\n7 Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat, Deus.\n8 Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.\n9 Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei \u00e6dificatio estis.\n10 Secundum gratiam Dei, qu\u00e6 data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem super\u00e6dificat. Unusquisque autem videat quomodo super\u00e6dificet.\n11 Fundamentum enim aliud nemo potest ponere pr\u00e6ter id quod positum est, quod est Christus Jesus.\n12 Si quis autem super\u00e6dificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, f\u0153num, stipulam,\n13 uniuscujusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.\n14 Si cujus opus manserit quod super\u00e6dificavit, mercedem accipiet.\n15 Si cujus opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.\n16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?\n17\u00a0Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.\n \n18 Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc s\u00e6culo, stultus fiat ut sit sapiens.\n19 Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum.\n20 Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam van\u00e6 sunt.\n21 Nemo itaque glorietur in hominibus.\n22 Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive pr\u00e6sentia, sive futura: omnia enim vestra sunt:\n23 vos autem Christi: Christus autem Dei.","title":"Vulgate: 1 Corinthians: 1 Corinthians Chapter 3","type":"page"}
