{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/co1004.htm","path":"bib/vul/co1004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/co1004.htm","text":"1 Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.\n2 Hic jam qu\u00e6ritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.\n3 Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed neque meipsum judico.\n4 Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est.\n5 Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo.\n6 H\u00e6c autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos: ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio.\n7\u00a0Quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?\n \n8 Jam saturati estis, jam divites facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus.\n9 Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos: quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus.\n10 Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles.\n11 Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis c\u00e6dimur, et instabiles sumus,\n12 et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus:\n13\u00a0blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.\n \n14 Non ut confundam vos, h\u00e6c scribo, sed ut filios meos carissimos moneo.\n15 Nam si decem millia p\u00e6dagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.\n16 Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi.\n17 Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino: qui vos commonefaciet vias meas, qu\u00e6 sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo.\n18 Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam.\n19 Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit: et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem.\n20 Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.\n21 Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis?","title":"Vulgate: 1 Corinthians: 1 Corinthians Chapter 4","type":"page"}
