{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/co1007.htm","path":"bib/vul/co1007.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/co1007.htm","text":"1 De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere:\n2 propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaqu\u00e6que suum virum habeat.\n3 Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro.\n4 Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.\n5 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.\n6 Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.\n7 Volo enim omnes vos esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic.\n8 Dico autem non nuptis, et viduis: bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego.\n9\u00a0Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.\n \n10 Iis autem qui matrimonio juncti sunt, pr\u00e6cipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere:\n11\u00a0quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.\n \n12 Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et h\u00e6c consentit habitare cum illo, non dimittat illam.\n13 Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum:\n14 sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem: alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.\n15 Quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi: in pace autem vocavit nos Deus.\n16\u00a0Unde enim scis mulier, si virum salvum facies? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies?\n \n17 Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo.\n18 Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat pr\u00e6putium. In pr\u00e6putio aliquis vocatus est? non circumcidatur.\n19 Circumcisio nihil est, et pr\u00e6putium nihil est: sed observatio mandatorum Dei.\n20 Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.\n21 Servus vocatus es? non sit tibi cur\u00e6: sed et si potes fieri liber, magis utere.\n22 Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.\n23 Pretio empti estis: nolite fieri servi hominum.\n24\u00a0Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.\n \n25 De virginibus autem pr\u00e6ceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.\n26 Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.\n27 Alligatus es uxori? noli qu\u00e6rere solutionem. Solutus es ab uxore? noli qu\u00e6rere uxorem.\n28 Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit: tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco.\n29 Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint:\n30 et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudentes: et qui emunt, tamquam non possidentes:\n31 et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: pr\u00e6terit enim figura hujus mundi.\n32 Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est qu\u00e6 Domini sunt, quomodo placeat Deo.\n33 Qui autem cum uxore est, sollicitus est qu\u00e6 sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est.\n34 Et mulier innupta, et virgo, cogitat qu\u00e6 Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Qu\u00e6 autem nupta est, cogitat qu\u00e6 sunt mundi, quomodo placeat viro.\n35 Porro hoc ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem pr\u00e6beat sine impedimento Dominum obsecrandi.\n36 Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri: quod vult faciat: non peccat, si nubat.\n37 Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens su\u00e6 voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit.\n38 Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit.\n39 Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino.\n40 Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium: puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.","title":"Vulgate: 1 Corinthians: 1 Corinthians Chapter 7","type":"page"}
