{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/co1009.htm","path":"bib/vul/co1009.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/co1009.htm","text":"1 Non sum liber? non sum Apostolus? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Domino?\n2 Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum: nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.\n3 Mea defensio apud eos qui me interrogant, h\u00e6c est:\n4 Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi?\n5 numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas?\n6 aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi?\n7 Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat?\n8 Numquid secundum hominem h\u00e6c dico? an et lex h\u00e6c non dicit?\n9 Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo?\n10 an propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi.\n11 Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus?\n12 Si alii potestatis vestr\u00e6 participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.\n13 Nescitis quoniam qui in sacrario operantur qu\u00e6 de sacrario sunt, edunt: et qui altari deserviunt, cum altari participant?\n14 Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.\n15 Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi h\u00e6c ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.\n16 Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: v\u00e6 enim mihi est, si non evangelizavero.\n17 Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est.\n18\u00a0Qu\u00e6 est ergo merces mea? ut Evangelium pr\u00e6dicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.\n \n19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.\n20 Et factus sum Jud\u00e6is tamquam Jud\u00e6us, ut Jud\u00e6os lucrarer:\n21 iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant.\n22 Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.\n23 Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps ejus efficiar.\n24 Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis.\n25 Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam.\n26 Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi a\u00ebrem verberans:\n27 sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis pr\u00e6dicaverim, ipse reprobus efficiar.","title":"Vulgate: 1 Corinthians: 1 Corinthians Chapter 9","type":"page"}
