{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/co1010.htm","path":"bib/vul/co1010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/co1010.htm","text":"1 Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,\n2 et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari:\n3 et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt,\n4 et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus):\n5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto.\n6 H\u00e6c autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.\n7 Neque idololatr\u00e6 efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.\n8 Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.\n9 Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.\n10 Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.\n11 H\u00e6c autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines s\u00e6culorum devenerunt.\n12 Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.\n13\u00a0Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.\n \n14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura:\n15 ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.\n16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est?\n17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.\n18 Videte Isra\u00ebl secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris?\n19 Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid?\n20 Sed qu\u00e6 immolant gentes, d\u00e6moniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri d\u00e6moniorum:\n21 non potestis calicem Domini bibere, et calicem d\u00e6moniorum; non potestis mens\u00e6 Domini participes esse, et mens\u00e6 d\u00e6moniorum.\n22 An \u00e6mulamur Dominum? numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.\n23\u00a0Omnia mihi licent, sed non omnia \u00e6dificat.\n \n24 Nemo quod suum est qu\u00e6rat, sed quod alterius.\n25 Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.\n26 Domini est terra, et plenitudo ejus.\n27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.\n28 Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam:\n29 conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia?\n30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago?\n31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite.\n32 Sine offensione estote Jud\u00e6is, et gentibus, et ecclesi\u00e6 Dei:\n33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non qu\u00e6rens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant.","title":"Vulgate: 1 Corinthians: 1 Corinthians Chapter 10","type":"page"}
