{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/co1011.htm","path":"bib/vul/co1011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/co1011.htm","text":"1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.\n2 Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, pr\u00e6cepta mea tenetis.\n3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus.\n4 Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.\n5 Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur.\n6 Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.\n7 Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.\n8 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro.\n9 Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.\n10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.\n11 Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino.\n12 Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo.\n13 Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum?\n14 Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi:\n15 mulier vero si comam nutriat, gloria est illi: quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.\n16\u00a0Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.\n \n17 Hoc autem pr\u00e6cipio: non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.\n18 Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo.\n19 Nam oportet et h\u00e6reses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.\n20 Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam c\u0153nam manducare.\n21 Unusquisque enim suam c\u0153nam pr\u00e6sumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.\n22 Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo.\n23 Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem,\n24 et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem.\n25 Similiter et calicem, postquam c\u0153navit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.\n26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.\n27 Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.\n28 Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat.\n29 Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.\n30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.\n31 Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.\n32 Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.\n33 Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.\n34 Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.","title":"Vulgate: 1 Corinthians: 1 Corinthians Chapter 11","type":"page"}
