{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/co1012.htm","path":"bib/vul/co1012.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/co1012.htm","text":"1 De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.\n2 Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.\n3 Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.\n4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus:\n5 et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus:\n6 et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.\n7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.\n8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapienti\u00e6: alii autem sermo scienti\u00e6 secundum eumdem Spiritum:\n9 alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu:\n10 alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.\n11\u00a0H\u00e6c autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.\n \n12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus.\n13 Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Jud\u00e6i, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus.\n14 Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.\n15 Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore?\n16 Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo est de corpore?\n17 Si totum corpus oculus: ubi auditus? Si totum auditus: ubi odoratus?\n18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.\n19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus?\n20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.\n21 Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii.\n22 Sed multo magis qu\u00e6 videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt:\n23 et qu\u00e6 putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et qu\u00e6 inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.\n24 Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,\n25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.\n26\u00a0Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.\n \n27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.\n28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.\n29 Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophet\u00e6? numquid omnes doctores?\n30 numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur?\n31 \u00c6mulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.","title":"Vulgate: 1 Corinthians: 1 Corinthians Chapter 12","type":"page"}
