{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/co1013.htm","path":"bib/vul/co1013.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/co1013.htm","text":"1 Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut \u00e6s sonans, aut cymbalum tinniens.\n2 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.\n3\u00a0Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.\n \n4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non \u00e6mulatur, non agit perperam, non inflatur,\n5 non est ambitiosa, non qu\u00e6rit qu\u00e6 sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,\n6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati:\n7\u00a0omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.\n \n8 Caritas numquam excidit: sive propheti\u00e6 evacuabuntur, sive lingu\u00e6 cessabunt, sive scientia destruetur.\n9 Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.\n10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.\n11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi qu\u00e6 erant parvuli.\n12 Videmus nunc per speculum in \u00e6nigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.\n13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria h\u00e6c: major autem horum est caritas.","title":"Vulgate: 1 Corinthians: 1 Corinthians Chapter 13","type":"page"}
