{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/co1014.htm","path":"bib/vul/co1014.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/co1014.htm","text":"1 Sectamini caritatem, \u00e6mulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis.\n2 Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.\n3 Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad \u00e6dificationem, et exhortationem, et consolationem.\n4 Qui loquitur lingua, semetipsum \u00e6dificat: qui autem prophetat, ecclesiam Dei \u00e6dificat.\n5 Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis; nisi forte interpretetur ut ecclesia \u00e6dificationem accipiat.\n6 Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina?\n7 Tamen qu\u00e6 sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur?\n8 Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum?\n9 Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis: quomodo scietur id quod dicitur? eritis enim in a\u00ebra loquentes.\n10 Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est.\n11 Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus.\n12 Sic et vos, quoniam \u00e6mulatores estis spirituum, ad \u00e6dificationem ecclesi\u00e6 qu\u00e6rite ut abundetis.\n13 Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.\n14 Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.\n15 Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente.\n16 Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiot\u00e6, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit.\n17 Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non \u00e6dificatur.\n18 Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.\n19 Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua.\n20 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote.\n21 In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus.\n22 Itaque lingu\u00e6 in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: propheti\u00e6 autem non infidelibus, sed fidelibus.\n23 Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiot\u00e6, aut infideles: nonne dicent quod insanitis?\n24 Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus:\n25\u00a0occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.\n \n26 Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad \u00e6dificationem fiant.\n27 Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur.\n28 Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia: sibi autem loquatur, et Deo.\n29 Prophet\u00e6 autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent.\n30 Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.\n31 Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur:\n32 et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt.\n33 Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.\n34 Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.\n35 Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.\n36 An a vobis verbum Dei processit? aut in vos solos pervenit?\n37 Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat qu\u00e6 scribo vobis, quia Domini sunt mandata.\n38 Si quis autem ignorat, ignorabitur.\n39 Itaque fratres \u00e6mulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere.\n40 Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.","title":"Vulgate: 1 Corinthians: 1 Corinthians Chapter 14","type":"page"}
