{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/co1015.htm","path":"bib/vul/co1015.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/co1015.htm","text":"1 Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod pr\u00e6dicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,\n2 per quod et salvamini: qua ratione pr\u00e6dicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.\n3 Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas:\n4 et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas:\n5 et quia visus est Ceph\u00e6, et post hoc undecim:\n6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt:\n7 deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus:\n8 novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.\n9 Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.\n10 Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum:\n11\u00a0sive enim ego, sive illi: sic pr\u00e6dicamus, et sic credidistis.\n \n12 Si autem Christus pr\u00e6dicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est?\n13 Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit.\n14 Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo pr\u00e6dicatio nostra, inanis est et fides vestra:\n15 invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.\n16 Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.\n17 Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris.\n18 Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.\n19\u00a0Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.\n \n20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primiti\u00e6 dormientium,\n21 quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.\n22 Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.\n23 Unusquisque autem in suo ordine, primiti\u00e6 Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.\n24 Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.\n25 Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.\n26 Novissima autem inimica destruetur mors: omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat:\n27 Omnia subjecta sunt ei, sine dubio pr\u00e6ter eum qui subjecit ei omnia.\n28 Cum autem subjecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.\n29 Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis?\n30 ut quid et nos periclitamur omni hora?\n31 Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.\n32 Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.\n33 Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala.\n34\u00a0Evigilate justi, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.\n \n35 Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? qualive corpore venient?\n36 Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur:\n37 et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.\n38 Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuique seminum proprium corpus.\n39 Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.\n40 Et corpora c\u00e6lestia, et corpora terrestria: sed alia quidem c\u00e6lestium gloria, alia autem terrestrium.\n41 Alia claritas solis, alia claritas lun\u00e6, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate:\n42 sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.\n43 Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute:\n44 seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est:\n45 Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.\n46 Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale.\n47 Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de c\u00e6lo, c\u00e6lestis.\n48 Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis c\u00e6lestis, tales et c\u00e6lestes.\n49\u00a0Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem c\u00e6lestis.\n \n50 Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit.\n51 Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.\n52 In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur.\n53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem.\n54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria.\n55 Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus?\n56 Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex.\n57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.\n58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.","title":"Vulgate: 1 Corinthians: 1 Corinthians Chapter 15","type":"page"}
