{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/co1016.htm","path":"bib/vul/co1016.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/co1016.htm","text":"1 De collectis autem, qu\u00e6 fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galati\u00e6, ita et vos facite.\n2 Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collect\u00e6 fiant.\n3 Cum autem pr\u00e6sens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.\n4\u00a0Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.\n \n5 Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero: nam Macedoniam pertransibo.\n6 Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo: ut vos me deducatis quocumque iero.\n7 Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.\n8 Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten.\n9\u00a0Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens: et adversarii multi.\n \n10 Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego.\n11 Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: exspecto enim illum cum fratribus.\n12 De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit.\n13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.\n14 Omnia vestra in caritate fiant.\n15 Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephan\u00e6, et Fortunati, et Achaici: quoniam sunt primiti\u00e6 Achai\u00e6, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos:\n16 ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.\n17 Gaudeo autem in pr\u00e6sentia Stephan\u00e6, et Fortunati, et Achaici: quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt:\n18\u00a0refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.\n \n19 Salutant vos ecclesi\u00e6 Asi\u00e6. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia: apud quos et hospitor.\n20 Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.\n21 Salutatio, mea manu Pauli.\n22 Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.\n23 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.\n24 Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.","title":"Vulgate: 1 Corinthians: 1 Corinthians Chapter 16","type":"page"}
