{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/co2001.htm","path":"bib/vul/co2001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/co2001.htm","text":"1 Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesi\u00e6 Dei, qu\u00e6 est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia.\n2\u00a0Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.\n \n3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis,\n4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo.\n5 Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundat consolatio nostra.\n6 Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, qu\u00e6 operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur:\n7 ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.\n8 Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, qu\u00e6 facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut t\u00e6deret nos etiam vivere.\n9 Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in mortuos, sed in Deo, qui suscitat mortuos:\n10 qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus quoniam et adhuc eripiet,\n11\u00a0adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis: ut ex multorum personis, ejus qu\u00e6 in nobis est donationis, per multos grati\u00e6 agantur pro nobis.\n \n12 Nam gloria nostra h\u00e6c est: testimonium conscienti\u00e6 nostr\u00e6, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos.\n13 Non enim alia scribimus vobis, quam qu\u00e6 legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis,\n14 sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi.\n15 Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundum gratiam haberetis:\n16 et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Jud\u00e6am.\n17 Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum? aut qu\u00e6 cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non?\n18 Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non.\n19 Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos pr\u00e6dicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit.\n20 Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est: ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram.\n21 Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus:\n22\u00a0qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris.\n \n23 Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum:\n24 non quia dominamur fidei vest\u00e6, sed adjutores sumus gaudii vestri: nam fide statis.","title":"Vulgate: 2 Corinthians: 2 Corinthians Chapter 1","type":"page"}
