{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/co2002.htm","path":"bib/vul/co2002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/co2002.htm","text":"1 Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos.\n2 Si enim ego contristo vos: et quis est, qui me l\u00e6tificet, nisi qui contristatur ex me?\n3 Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est.\n4\u00a0Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas: non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.\n \n5 Si quis autem contristavit, non me contristavit: sed ex parte, ut non onerem omnes vos.\n6 Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio h\u00e6c, qu\u00e6 fit a pluribus:\n7 ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est.\n8 Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem.\n9 Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis.\n10 Cui autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,\n11\u00a0ut non circumveniamur a Satana: non enim ignoramus cogitationes ejus.\n \n12 Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,\n13 non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam.\n14 Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notiti\u00e6 su\u00e6 manifestat per nos in omni loco:\n15 quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in his qui pereunt:\n16 aliis quidem odor mortis in mortem: aliis autem odor vit\u00e6 in vitam. Et ad h\u00e6c quis tam idoneus?\n17 non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur.","title":"Vulgate: 2 Corinthians: 2 Corinthians Chapter 2","type":"page"}
