{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/co2004.htm","path":"bib/vul/co2004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/co2004.htm","text":"1 Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus,\n2 sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.\n3 Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum:\n4 in quibus Deus hujus s\u00e6culi exc\u00e6cavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii glori\u00e6 Christi, qui est imago Dei.\n5 Non enim nosmetipsos pr\u00e6dicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum:\n6\u00a0quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scienti\u00e6 claritatis Dei, in facie Christi Jesu.\n \n7 Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus: ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.\n8 In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur:\n9 persecutionem patimur, sed non derelinquimur: dejicimur, sed non perimus:\n10 semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris.\n11 Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali.\n12 Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.\n13 Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum: et nos credimus, propter quod et loquimur:\n14 scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum.\n15 Omnia enim propter vos: ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei.\n16 Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem.\n17 Id enim, quod in pr\u00e6senti est momentaneum et leve tribulationis nostr\u00e6, supra modum in sublimitate \u00e6ternum glori\u00e6 pondus operatur in nobis,\n18 non contemplantibus nobis qu\u00e6 videntur, sed qu\u00e6 non videntur. Qu\u00e6 enim videntur, temporalia sunt: qu\u00e6 autem non videntur, \u00e6terna sunt.","title":"Vulgate: 2 Corinthians: 2 Corinthians Chapter 4","type":"page"}
