{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/co2005.htm","path":"bib/vul/co2005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/co2005.htm","text":"1 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod \u00e6dificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, \u00e6ternam in c\u00e6lis.\n2 Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, qu\u00e6 de c\u00e6lo est, superindui cupientes:\n3 si tamen vestiti, non nudi inveniamur.\n4 Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita.\n5 Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus.\n6 Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino\n7 (per fidem enim ambulamus, et non per speciem):\n8 audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et pr\u00e6sentes esse ad Dominum.\n9 Et ideo contendimus, sive absentes, sive pr\u00e6sentes, placere illi.\n10\u00a0Omnes enim non manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.\n \n11 Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.\n12 Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis: ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde.\n13 Sive enim mente excedimus Deo: sive sobrii sumus, vobis.\n14 Caritas enim Christi urget nos: \u00e6stimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt:\n15 et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.\n16 Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.\n17 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova.\n18 Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis,\n19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis.\n20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.\n21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.","title":"Vulgate: 2 Corinthians: 2 Corinthians Chapter 5","type":"page"}
