{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/co2006.htm","path":"bib/vul/co2006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/co2006.htm","text":"1 Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.\n2 Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.\n3 Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum:\n4 sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,\n5 in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,\n6 in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,\n7 in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justiti\u00e6 a dextris et a sinistris,\n8 per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam: ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti:\n9 quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati:\n10\u00a0quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.\n \n11 Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est.\n12 Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris:\n13\u00a0eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.\n \n14 Nolite jugum ducere cum infidelibus. Qu\u00e6 enim participatio justiti\u00e6 cum iniquitate? aut qu\u00e6 societas luci ad tenebras?\n15 qu\u00e6 autem conventio Christi ad Belial? aut qu\u00e6 pars fideli cum infideli?\n16\u00a0qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: [Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos,\n et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.\n17\u00a0Propter quod exite de medio eorum,\n et separamini, dicit Dominus,\n et immundum ne tetigeritis:\n18\u00a0et ego recipiam vos:\n et ero vobis in patrem,\n et vos eritis mihi in filios et filias,\n dicit Dominus omnipotens.]","title":"Vulgate: 2 Corinthians: 2 Corinthians Chapter 6","type":"page"}
