{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/co2007.htm","path":"bib/vul/co2007.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/co2007.htm","text":"1 Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.\n2 Capite nos. Neminem l\u00e6simus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus.\n3 Non ad condemnationem vestram dico: pr\u00e6diximus enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum.\n4 Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis: repletus sum consolatione; superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.\n5 Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus: foris pugn\u00e6, intus timores.\n6 Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi.\n7\u00a0Non solum autem in adventu ejus, sed etiam in consolatione, qua consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram \u00e6mulationem pro me, ita ut magis gauderem.\n \n8 Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me p\u0153nitet: etsi p\u0153niteret, videns quod epistola illa (etsi ad horam) vos contristavit,\n9 nunc gaudeo: non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad p\u0153nitentiam. Contristati enim estis ad Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis.\n10 Qu\u00e6 enim secundum Deum tristitia est, p\u0153nitentiam in salutem stabilem operatur: s\u00e6culi autem tristitia mortem operatur.\n11 Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem: sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed \u00e6mulationem, sed vindictam: in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.\n12 Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est: sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis\n13 coram Deo: ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis:\n14 et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus: sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, qu\u00e6 fuit ad Titum, veritas facta est,\n15 et viscera ejus abundantius in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam: quomodo cum timore et tremore excepistis illum.\n16 Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.","title":"Vulgate: 2 Corinthians: 2 Corinthians Chapter 7","type":"page"}
