{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/co2008.htm","path":"bib/vul/co2008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/co2008.htm","text":"1 Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, qu\u00e6 data est in ecclesiis Macedoni\u00e6:\n2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum:\n3 quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt,\n4 cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.\n5 Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,\n6 ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum c\u0153pit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam.\n7 Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis.\n8 Non quasi imperans dico: sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestr\u00e6 caritatis ingenium bonum comprobans.\n9 Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.\n10 Et consilium in hoc do: hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle c\u0153pistis ab anno priore:\n11 nunc vero et facto perficite: ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.\n12 Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.\n13 Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex \u00e6qualitate.\n14 In pr\u00e6senti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat: ut et illorum abundantia vestr\u00e6 inopi\u00e6 sit supplementum, ut fiat \u00e6qualitas, sicut scriptum est:\n15\u00a0Qui multum, non abundavit: et qui modicum, non minoravit.\n \n16 Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,\n17 quoniam exhortationem quidem suscepit: sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.\n18 Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias:\n19 non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostr\u00e6 in hanc gratiam, qu\u00e6 ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram:\n20 devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, qu\u00e6 ministratur a nobis.\n21 Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.\n22 Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis s\u00e6pe sollicitum esse: nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos,\n23 sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi.\n24 Ostensionem ergo, qu\u00e6 est caritatis vestr\u00e6, et nostr\u00e6 glori\u00e6 pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.","title":"Vulgate: 2 Corinthians: 2 Corinthians Chapter 8","type":"page"}
