{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/co2009.htm","path":"bib/vul/co2009.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/co2009.htm","text":"1 Nam de ministerio, quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis.\n2 Scio enim promptum animum vestrum: pro quo de vobis glorior apud Macedones. Quoniam et Achaia parata est ab anno pr\u00e6terito, et vestra \u00e6mulatio provocavit plurimos.\n3 Misi autem fratres: ut ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut (quemadmodum dixi) parati sitis:\n4 ne cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos (ut non dicamus vos) in hac substantia.\n5\u00a0Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut pr\u00e6veniant ad vos, et pr\u00e6parent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic, quasi benedictionem, non tamquam avaritiam.\n \n6 Hoc autem dico: qui parce seminat, parce et metet: et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.\n7 Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus.\n8 Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis: ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,\n9 sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in s\u00e6culum s\u00e6culi.\n10 Qui autem administrat semen seminanti: et panem ad manducandum pr\u00e6stabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justiti\u00e6 vestr\u00e6:\n11 ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, qu\u00e6 operatur per nos gratiarum actionem Deo.\n12 Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea qu\u00e6 desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino,\n13 per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestr\u00e6, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes,\n14 et in ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis.\n15 Gratias Deo super inenarrabili dono ejus.","title":"Vulgate: 2 Corinthians: 2 Corinthians Chapter 9","type":"page"}
