{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/co2010.htm","path":"bib/vul/co2010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/co2010.htm","text":"1 Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vos.\n2 Rogo autem vos ne pr\u00e6sens audeam per eam confidentiam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus.\n3 In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus.\n4 Nam arma militi\u00e6 nostr\u00e6 non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes,\n5 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,\n6\u00a0et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia.\n \n7 Qu\u00e6 secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos.\n8 Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in \u00e6dificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam.\n9 Ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistolas:\n10 quoniam quidem epistol\u00e6, inquiunt, graves sunt et fortes: pr\u00e6sentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis:\n11\u00a0hoc cogitet qui ejusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales et pr\u00e6sentes in facto.\n \n12 Non enim audemus inserere, aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant: sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes, et comparantes nosmetipsos nobis.\n13 Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regul\u00e6, qua mensus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.\n14 Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos: usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi.\n15 Non in immensum gloriantes in alienis laboribus: spem autem habentes crescentis fidei vestr\u00e6, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam,\n16 etiam in illa, qu\u00e6 ultra vos sunt, evangelizare, non in aliena regula in iis qu\u00e6 pr\u00e6parata sunt gloriari.\n17 Qui autem gloriatur, in Domino glorietur.\n18 Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est: sed quem Deus commendat.","title":"Vulgate: 2 Corinthians: 2 Corinthians Chapter 10","type":"page"}
